previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[75]

[76] aeolus haec subaudis 'dixit', quod ex posterioribus intellegitur, ut supra notavimus. regina inferioris personae revetentia est maiorem meritis appellare, non nomine; contra maioris est minorem nomine tantum vocare. qui ordo non nisi per indignationem corrumpitur, ut in duodecimo Sages in extremis rebus Turnum non regem vocat, utruitque inplorans nomine Turnum” . et alibi de Aristaeoet te crudelem nomine dicit” . optes optare non tantum eligere significat, ut alibioptavitque locum regno” , sed etiam velle, ut hoc loco 'quid optes' quid velis. Lucilius in VI. “quid ipsum facere optes” , id est velis. alii 'quid optes' quid petas. sane servavit ordinem; nam qui promittit statim a primo polliceri debet, post si qua vult addat, ut auditor expectatione non pendeat.

[77] explorare deliberare; superius namque multa poposcerat Iuno. hoc ergo dicit: tuum est deliberare, quid velis. aut certe aperire vel pensare, quale sit desiderium. alii explorare Iovis animum; aut certe 'explorare' explanare; aut certe statuere, an aequum sit quod petis, tuus enim hic labor est. mihi ivssa capessere fas est figura est litotes, quae fit quotienscumque minus dicimus et plus significamus per contrarium intellegentes, ut hoc loco non ait: licet mihi inplere quae praecipis, sed nefas est non inplere quae iusseris. itemmunera nec sperno” , id est libenter accipio. mihi ivssa capessere fas est] hoc secundum ea quae aliter dicuntur, aliter audiuntur dictum est. [nam] cum dicit non se posse <non> inplere quae Iuno praecipiat, nefas tamen putat [non] inplere praecepta. 'mihi' sane ultima syllaba produci debet, quia hoc casu omnia vel nomina vel pronomina vel participia in ultima syllaba produci debent. 'capessere' autem est saepe capere.

[78] tu mihi quodcumque hoc regni rediit ad physicam rationem. nam motus aeris, id est Iunonis, ventos creat, quibus Aeolus praeest. dicendo autem 'quodcumque' aut verecunde ait, ne videatur adrogans, aut latenter paene iocatur poeta; quis enim potest ventos, id est rem inanem tenere? tu mihi q. h. r.] hoc ad illud respondet 'namque tibi divum pater atque hominum rex'. quodcvmque h. r.] quia ipse rex sub alieno imperio est. 'quodcumque' ergo quod 'clauso ventorum carcere regno', nec in mea manu est nisi iusso ventos emittere. iovemque concilias hysteroproteron in sensu. non enim Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Iovi, quasi superiori. conciliantur autem novi, reconciliantur antiqui.

[79] tu das epulis accumbere divum hoc est, tu me deum facis. duplici enim ratione divinos honores meremur, dearum coniugio et convivio deorum. unde et in bucolicisnec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est” . sane 'epulis accumbere' secundum sui temporis consuetudinem dixit; nam olim sedentes vescebantur, sicut ipse meminitgramineoque viros locat ipse sedilietperpetuis soliti patres considere mensis” . et apud Homerum sedentes dii epulantur.

[80] nimborumque nubium, utet lunam in nimbo nox intempesta tenebat” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: