previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[425]

[426] at non caede viri tanta perterrita sinit agmina subaudis 'esse'.

[427] primus abantem ideo 'primus', quia comites eius exemplum secuti sunt; nam infert 'sternitur Arcadiae proles sternuntur Etrusci' et 'agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis'.

[428] oppositum obstantem, fortiter pugnantem. et quidam dubium volunt, utrum 'pugnae oppositum', an 'nodum pugnae', quod est melius. nodumque moramque bene addidit 'moram', ne 'nodum' aliud acciperemus: nam 'nodus' proprie est densa peditum multitudo, sicut 'turma' equitum, ut lectum est in disciplina militari. 'nodum' ergo pro difficultate accipe, quae vix possit resolvi.

[430] grais inperdita corpora teucri quos Graeci perdere nequiverunt. Teucros autem accipimus quos secum duxit Aeneas; nam aitquorum de numero qui sese in bella sequantur praestantes virtute legit” . aliter non procedit: nam paulo post erupturi sunt qui obsidentur in castris. 'inperdita' autem quis ante hunc?

[432] extremi addensent acies Lucanusquantum pede prima relato constringit gyros acies” . 'denseo' autem secundae coniugationis est. nec turba moveri tela manvsque sinit Lucanusgladiosque suos conpressa timebat” . quidam sane 'turbam' multitudinem accipiunt; nam plurali numero 'turbas' perturbationes dixerunt et strepitus: unde et Terentiumturbas lampadaspropter strepitum volunt dixisse, cum parcus senex <nec]2 puerperam per publicum duci suadeat nec strepitum per turbas adhiberi.

[438] maiore sub hoste sub hostilitate: nam sub diversis hostibus pereunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: