previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[80]

[81] monstrum quia et subito, et cum triginta porcellis est visa.

[82] fetu concolor albo expedita elocutio.

[83] viridique in litore fluviali scilicet. conspicitur sus Horatiuset amica luto sus” . sciendum tamen hoc esse vitiosum, monosyllabo finiri versum, nisi forte ipso monosyllabo minora explicentur animalia, utparturient montes, nascetur ridiculus mus” : gratiores enim versus isti sunt secundum Lucilium.

[84] pius Aeneas oportunum epitheton, quoniam rem divinam facit. tibi enim vacat 'enim' et tantum ad ornatum pertinet; integrum est ergo 'tibi', ut ex iteratione crescat augmentum: Terentiuso Mysis Mysis” . maxima ivno quaesitum est quae sit 'Iuno maxima': nam, ut diximus, variae sunt eius potestates, ut Curitis, Lucina, Matrona, Regina. et dicunt theologi ipsam esse matrem deum, quae terra dicitur; unde etiam et porca ei sacrificatur. ergo perite elegit epitheton, ut maximam diceret.

[85] mactat mactatio post immolationem est; unde bono usus est conpendio. sane hysteroproteron est in hoc versu: primum enim est 'cum grege sistit ad aram' et sic 'mactat', id est auget, perficit. sacra] sciendum 'sacrum' proprie esse quod ad deos pertinet. et hic breviter factum sacrificium dixit. cum grege ambitiose poeta triginta filios gregem dixit.

[86] fluvium hic 'fluvium' ipsum aquae cursum lenitum accipiendum est. quam longa est nocte in quantum longa est, utnunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere” .

[87] reflvens velut in alveum suum recurrens, ut Aeneas contra undas pergens descendentis celeritate propemodum uteretur.

[88] mitis vel ad Tiberim, vel ad stagnum referes.

[89] aequor aquis aquae ipsius aequalitatem; nam et post aitplacido aequore” .

[90] rumore secundo hoc est bona fama, cum neminem laederent: aut certe dicit eos ante venisse, quam fama nuntiaret venturos. aut 'rumore' pro 'Rumone' posuit; nam, ut supra diximus, Rumon dictus est: unde et ficus ruminalis, ad quam eiecti sunt Remus et Romulus. quae fuit ubi nunc est lupercal in circo: hac enim labebatur Tiberis, antequam Vertumno factis sacrificiis averteretur. quamvis ficum ruminalem alii a Romulo velint dictam, quasi Romularem, alii a lacte infantibus dato: nam pars gutturis ruma dicitur. ergo si fuerit 'Rumone secundo', favente fluvio intellegimus.

[91] labitur uncta vadis abies descendentis celeritate prope conscendit: Statius de discosimilisque cadenti crescit in adversum” . mirantur et undae laus Troianorum per phantasiam quandam ex undarum vel nemoris admiratione venientem.

[94] noctemque diemque fatigant utsilvasque fatigant” : pro 'ipsi fatigantur'. an deest 'se', ut sit fatigant se: an 'diem fatigant' pro 'occupant et consummant'?

[95] superant flexus 'superant' transeunt, utfontem superare Timavi” . et hic ostendit non esse alveum fluminis rectum: quia Tiberim libri augurum colubrum loquuntur, tamquam flexuosum. variisque teguntur arboribus hoc esthunc inter fluvio Tiberinus amoeno” .

[96] secant placido aequore silvas ostendit adeo perspicuam fuisse naturam fluminis, ut in eo apparerent imagines nemorum, quas Troianae naves secabant. Terentianusnatura sic est fluminis, ut obvias imagines” [nemorum] “receptet in lucem suam” .

[97] sol medium caeli conscenderat igneus orbem alterius scilicet diei.

[98] cum muros arcemque procul Palatinum vidit. nec situm praesentem considerare debemus: tunc enim nullis obstantibus aedificiis et Tiberi per lupercal, ut diximus, fluente, facile mons poterat videri Palatinus.

[100] caelo aequavit pro 'ad caelum extulit'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: