previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[244]

[246] non tamen omnino teucros delere paratis ac si diceret: licet irascamini ad tempus, hinc tamen apparet non velle vos penitus delere Troianos, quod tales animos nostris iuvenibus datis.

[247] certa hoc loco firma vel fortia.

[248] umeros dextrasque tenebat amborum hoc ad adfectum retulit; nec enim simul fieri potest. intellegimus autem quod et singulos, et membratim amplectebatur.

[249] vultum lacrimis atque ora rigabat poetice iunxit, et modo unum significant: est autem iteratio. interdum recipiunt discretionem; nam os est naturaliter facies, quam habemus; vultus vero, quem pro motu animi ad tempus formamus.

[250] pro lavdibus id est virtutibus: ab eo quod praecedit id quod sequitur, utprimam merui qui laude coronam” .

[252] di moresque dabunt vestri Ciceronis est, tractum de philosophia, qui dicunt sufficere ad gloriam bene facti conscientiam: scit enim poeta nihil esse maius, quam quod vel a diis meruerimus vel moribus.

[253] actutum confestim, sine dilatione: et est adverbium temporis. integer aevi 'integri aevi', figurate: id est adulescens, cui aetas integra superest, unde Enniusdeos aevi integrosdicit quibus multum aevi superest. et bono omine ad pericula pergentibus etiam per Ascanium praemium pollicetur: longiorem enim eis vitam promittit, si ea exspectent quae Ascanius dare maior possit.

[254] meriti praestiti, utmerui quoque” , itemquique sui memores aliquos fecere merendo” .

[255] immo ego vos pulchre poeta fidem sponsionis Aleti addidit, ut eum statim promissa Ascanii sequerentur. vos autem nise figurate, utvos, o Calliope” . sola salus vero, cui una est salus genitore reducto.

[256] excipit ascanius id est subsequitur: et a poeta dictum est. per magnos nise penates hoc est quod aitpenatibus et magnis dis” , id est quos Aeneas secum advexerat; nam ideo ait 'Assaracique larem', id est familiae nostrae vel generis proprium, vel quos nos Troiani praecipue colimus, de quibus aitPhrygiique penates, quos mecum a Troia mediis ex ignibus urbis extuleram” . qui tamen dii qui sint, a diversis varie traditur, sicut supra dictum est.

[257] canae vestae venerabilis, antiquissimae: ipsa enim antiquissima dea est, Terra.

[258] obtestor adiuro. et est ordo 'immo ego, cui sola salus genitore reducto, vos obtestor per deos, revocate parentem'. fortuna fidesque est id est quicquid casu, quicquid consilio egero, vobis committam: nam per fidem consilia significat, per fortunam opes, imperium, cuiuslibet rei possibilitatem. alii sic tradunt: 'fortuna' ut possit, 'fides' ut velit promissa persolvere. alii ita: quantum habeo fortunae in vestris pono gremiis, doque fidem me ita animatum esse et sic sentire: 'mihi', inquit, 'habeo coniunctam fortunam et fidem'. nam cum volumus ostendere quantum in nostra sit potestate, duo dicimus, fortunam et fidem: fortuna de nostris est possessionibus, fides quantum nobis creditur ab inimicis.

[260] nihil illo triste recepto subaudis 'erit'.

[261] argento perfecta id est tota argentea.

[262] devicta genitor quae cepit arisba atqui secundum Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est. sed accipimus, aut ante bellum Graecorum Arisbam a Troianis captam et in amicitiae foedus admissam: aut certe pocula haec data ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, ut sit 'quae cepit' pro 'quae accepit' devicta Arisba, scilicet ab Achille. dicta est Arisba ab Meropis vel Macarei filia, quam primum Paris in coniugio habuit. quidam ab Abante, qui Troica scripsit, relatum ferunt, post discessum a Troia Graecorum Astyanacti ibi datum regnum: hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit: Aenean hoc aegre tulisse et pro Astyanacte arma cepisse, ac prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. quod si ita est, merito eam Aeneas et vicisse et haec pocula inde cepisse memoratur.

[263] dvo magna talenta bene addidit 'magna', nam varium apud diversas gentes pondus est talenti: unde talentum potest et breve aliquid et magnum significare. nam ut supra diximus, secundum Plautum talentum septuaginta librarum est: qui cum dixisset deberi centum quadraginta libras, paulo post intulit duo talenta, per iocum dicensdebentur talenta tot, quot ego et tu sumus(Mos. 644). item Homerus talentum breve quiddam ostendit, quippe quod accepit victus, cum victori levia data sint munera.

[264] cratera antiquum hoc est antiquo opere factum, ut ei pretium crescat ex tempore.

[265] capere Italiam obtinere.

[266] dicere sortem statuere. alii proprie 'ducere' legunt, quod est sortium, utstat ductis sortibus urna” . alii 'deicere' legunt secundum illuddeiectamque aerea sortem accepit galea” , id est sortiri praedam.

[267] vidisti quo turnus equo melior oeconomia: Nisum noluit inducere postulantem equum Turni praemii loco, sed honestius facit ultro offerri, cum Homerus fecerit Dolonem Achillis currus inprobe postulantem.

[268] ipsum illum equum scilicet, cui ex pronomine addidit dignitatem.

[269] excipiam sorti extra sortem seponam, ut tibi dari possint, id est praeter sortem dabo. iam nunc aut 'iam nunc excipiam'.

[270] matrum cum dicit 'matrum', non solum sexum ostendit, sed etiam propter muneris laudem vult ostendere fecundas.

[271] captivosque dabit subaudiendum 'bis sex'.

[272] insuper his super haec: est figurata elocutio, per dativum casum. campi quod rex habet ipse Latinus mos fuerat ut viris fortibus sive regibus pro honore daretur aliqua publici agri particula, ut habuit Tarquinius Superbus in campo Martio: quod spatium ab Homero τέμενος dicitur. hoc ergo, quod Latinus pro honore de republica habuit, ab Ascanio intellegamus esse promissum.

[274] pectore toto omni adfectu. et est de proverbio: Cicero de legibusnisi toto pectore amatur, ut dicitur” : cum enim dicit 'ut dicitur' ostendit proverbiale.

[277] rerum verborumque fides et rem publicam tibi committam et tecum omne communicabo consilium.

[278] contra quem talia fatur evryalus cur cum duobus sit locutus Ascanius, et unus illi respondit, id est Euryalus, et minor? quia Euryalo et familiarius et posterius est locutus, dein quia Euryalus matrem commendare debeat.

[279] me nulla dies tam fortibus avsis dissimilem argverit ab hoc officio et ab hac audacia accessu temporis inferior non probabor, qualiscumque fortuna comitetur. id est numquam aut tam secunda fortuna acciderit, aut tam adversa, ut me dissimilem mei faciat, hoc est neque secundis intumescam, neque adversis deiciar.

[280] tantum tantummodo hoc possum de me promittere, ut semper audeam, semper velim fortiter facere: nam hoc est quod dicit 'fortibus ausis dissimilem arguerit'. tantum ergo meum est hoc promittere, sive prospera, sive adversa fortuna comitetur: nam 'aut' disiunctiva particula est, non negantis adverbium. quidam sic intellegunt: tantummodo fortuna prospera non in contrarium recidat: tamquam nunc in secundis rebus sit, cum obsideatur. alii ita putant: me nulla dies dissimilem arguet, sive quae est hodie fortuna permanserit, sive etiam laeta fuerit, id est nec si feliciter mihi, nec si infeliciter cesserit, dissimilis ero huic conatui. et melius legitur sine aspiratione, id est 'aut adversa'.

[281] super omnia dona ultra omnia, magis quam omnia; proprie enim 'super' hoc significat: ut sit 'pro omnibus donis'.

[282] priami de gente vetusta de familia. et bene eam etiam ex cognatione commendat: nam Ascanius nepos est Priami per Creusam.

[283] miseram quae sic inpatienter diligit filium.

[284] mecum excedentem utille meum comitatus iter” : vult enim intellegi, sui causa matrem secutam.

[285] ignaram hic 'ignaram' cui non dixerit. quodcvmque pericli est syllepsis: nam subaudis 'periclum'.

[286] inque salutatam linquo insalutatam: et est tmesis, utinutilis inque ligatus cedebat” .

[287] quod nequeam lacrimas perferre parentis excusat, ne videatur crudelis: unde sequitur matris eius tragicus et miserabilis ille conquestuspotuisti linquere solam crudeliset talia.

[288] inopem modo auxilii egentem. relictae aut a me, aut ab hominibus.

[289] avdentior ut 'sapientior', ab appellatione, non a participiofutura cum: Terentius in heauton timorumenonatu gravior, ignoscentior” .

[290] in casus omnes ut supra 'fortuna secunda, aut adversa cadat'.

[291] pulcher ivlus incongruum epitheton pulchritudinis posuit, cum res sit in hoc loco religionis.

[292] strinxit pietatis imago praestrinxit, momordit, admonuit. sensus autem est: aut postquam vidit istum sic amare matrem, paternae pietatis virtutem coepit agnoscere: aut certe coepit etiam ipse sic in pietatem moveri, ut eius consueverat pater: aut certe exemplo Euryali avidius coepit amare patrem etiam ante dilectum.

[296] nec partum gratia talem parva manet debet ab omnibus coli quae talem creavit: non ergo a te tantum, sed per te commendatur.

[297] casus factum quicumque sequetur satis congrue; praemia enim non debentur eventui, sed voluntati: hoc est quidquid evenerit, praemia dabo.

[298] per quod pater ante solebat alii volunt ideo 'ante', quia absens est Aeneas: sed iurare possumus etiam per absentis filii caput. alii ad causam religionis trahunt, quae praecepit, ut filii imitentur in omnibus rebus suos parentes: ut nunc quasi imitatio sit iuris iurandi, ut dicat Ascanius 'iuro per caput meum', sicut praesens pater per suum caput iurare consueverat quotiens fidem suam confirmare cupiebat. alii volunt ideo dictum 'ante', quia pontificibus per liberos iurare non licebat, sed per deos tantummodo, ut sit 'ante' antequam pontifex esset Aeneas. ergo 'ante' aut temporis est aut ordinis.

[299] reduci rebusque secundis mira arte moratur in prosperis et ea iterat, tacet adversa et magis intellectui et subauditioni relinquit. cum enim non dicat 'si non redieris', ait 'matrique tuae generique manebunt'. hoc autem secundum morem Romanorum dicit, apud quos ita praemia decernebantur 'illi liberisque eius', ut darentur liberis quae accipere non potuissent parentes.

[302] lycaon gnosius Cretensis: et est laus ab artifice. hunc autem gladium Euryalo datum intellegimus: nam Nisus accepit pellem et galeam.

[304] pellem horrentisque leonis exuvias τὸ αὐτὸ dixit, hoc est bis idem, utbellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis?” .

[305] galeam fidus permutat aletes galeae enim sunt explorantum, sicut etiam Homerus ostendit. 'permutat' autem conpositum pro simplici.

[307] primorum genetivus hic venit et ab eo quod est 'hic primus hi primi', et ab eo quod est 'hi primores', sicut 'hi proceres': quorum nominum nominativus singularis non invenitur, licet dicamus 'huius primoris' 'huius proceris'.

[308] votis aut cum votis: aut pro reditu vota facientes. an iuvenumque senumque manus ad portas votis prosequitur? an iuvenum quidem manus ad portas, senum vero votis prosequitur, ut iuvenes quidem illos deduxerint, senes vero optaverint illis reditum.

[310] portanda nuntianda.

[311] et nubibus inrita donant ut ipsepartem volucres dispersit in auras” .

[312] superant transgrediuntur.

[313] castra inimica non tantum hostilia, sed et perniciosa; nam cum dolore dictum est 'inimica', unde scilicet redituri non erant, quod ex sequentibus conprobatur: dicendo enim 'multis tamen ante futuri exitio', id est antequam ipsi perirent, ostendit perniciosa esse castra quae ipsis mortem fuerant adlatura. et bene cito dictus est exitus, cum castra mortifera dicuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: