previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[505]

[506] forsitan et priami fuerint quae fata requiras bene de Priamo obtulit narrationem, quia leviter strinxerat 'Priamumque per aras sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes'. et bono usus est ordine, ut ante rei publicae, post regis, inde privati, hoc est sua fata narraret. hoc est illudmulta super Priamo rogitans, super Hectore multa” . de morte autem Priami varie lectum est. alii dicunt, quod a Pyrrho in domo quidem sua captus est, sed ad tumulum Achillis tractus occisusque est iuxta Sigeum promunturium: nam in Rhoeteo Aiax sepultus est: tunc eius caput conto fixum circumtulit. alii vero quod iuxta Hercei Iovis aram extinctus sit, dicunt: unde LucanusHerceas, monstrator ait, non respicis aras?” (9.979) et hanc opinionem plene Vergilius sequitur: licet etiam illam praelibet, ut suo indicabimus loco.

[507] urbis uti captae casum bene omnia collegit, et captam, et dirutam, et incensam.

[508] medium in penetralibus hostem hypallage est, hoc est in mediis aedibus. si autem 'mediis' legeris, non stat versus, nisi excluso 's', utinter se coisse viros et decernere ferro” . et bene Priamum non nisi in extremis armat periculis, ut magis inritet hostem in necem suam, qua possit captivitatem vitare, quam ut defendat aliquid. sane 'penetralia' proprie deorum dicuntur, non numquam etiam imae et interiores partes privatarum domorum vocantur, unde et penum dicimus locum, ubi conduntur quae ad vitam sunt necessaria. hic autem videtur opportunius penetralia de domo regis dixisse, quoniam reges prope suggestum imitantur deorum.

[509] arma desveta ab hominis consuetudine: sensum ad arma transtulit. arma desveta] id est quae iam pugnare desierant. trementibus aevo non timore.

[510] circumdat non apte sibi cohaerere facit, sed potius oneri sumit. inutile ferrum ipse inutilis. 'ferrum' enim de his est, quae a coniunctis sumunt epitheta, ut 'venenum'.

[512] aedibus in mediis omne aedificium 'aedes' dicuntur. Varro locum quattuor angulis conclusum aedem docet appellari debere. idem rerum divinarum libro sexto intulit, “ideo loca sacra civitates habere voluisse, ne per continua aedificia incendia prolaberentur, et ut esset, quo confugerent plerique cum familia sua in periculis” ; quod etiam in comoediis a servis timentibus legimus factum. hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non immerito illuc confugerit regina cum suis; nam subiunxit 'hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant': unde apparet, et veram consuetudinem fuisse fugiendi [a] periclitantibus ad ararum praesidium. nudoque sub axe hoc est sub divo, quod inpluvium dicitur. 'axis' autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars septentrionis, aut spiritus, quo mundus movetur, utaxem umero torquet stellis ardentibus aptum” : sicut docet et Lucanus.

[513] veterrima usurpatum est. ergo, ut supra diximus, hoc tantum uti si necesse sit licet. veterrima] hoc nomen comparativum non habet, sicut 'deterior' positivum. lavrus Daphne, filia Ladonis, fluvii Arcadiae, et Terrae fuit, quae aspernata viro iungi semper venatibus operam dabat. hanc cum Apollo adamasset, et eam ut conprimeret, insequeretur, illa a Terra matre petit auxilium: quae recepta <a> matre est, nec multo postin locum eius arborem lauri nasci.

[514] conplexa penates 'penates' sunt omnes dii, qui domi coluntur.

[515] nequiquam aut secundum Epicureos, qui dicunt deos nihil curare; aut propter vim bellicam. altaria superorum et 'arae' sunt et 'altaria', inferorum tantum 'arae'; 'ara' autem dicitur a precibus, quas Graeci ἀρὰς dicunt; unde contra inprecatio κατάρα dicitur.

[516] praecipites festinae, propter tempestatem: et bene 'atra' addidit, quia est et clara, utunde haec tam clara repente tempestas” .

[519] dira modo proprie: 'dira' enim est deorum ira. ergo 'quae mens infusa ex deorum ira?'

[520] telis armis. rvis aut festinas, aut incedis seniliter.

[522] non si ipse meus mire 'meus', ut matris exprimeretur adfectio. et subaudis 'posset defendere'.

[524] aut moriere simul ut religio aut pariter omnes servet, aut simul moriantur omnes. ore effata abundat 'ore'. est autem figura pleonasmos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: