previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[795]

[797] invenio admirans cum invenissem, admiratus sum. vel admiratus sum, tantos evadere potuisse. sane adamat poeta ea quae legit diverso modo proferre. Naevius belli Punici primo de Anchisa et Aenea fugientibus haec aiteorum sectam sequuntur multi mortales” , ecce hoc est 'invenio admirans numerum': “multi alii e Troia strenue viri” , ecce hi sunt 'animis parati': “ubi foras cum auro illic exibant” , ecce et 'opibus instructi'.

[798] exilio ad exilium alii. Donatus contra metrum sensit, dicens 'ex Ilio', quasi de Ilio: nam longa est. miserabile vulgus magnum est quod addidit 'vulgus'. sic Statiusunde hoc examen, et una tot miserae” .

[799] undique convenere videtur hoc loco tamquam omnium consensu regnum ad Aeneam esse delatum. animis opibusque et volebant et poterant: vel fortes pariter et divites.

[800] deducere terras iuxta morem Romanum deduci coloniae dicebantur. bene ergo de Aenea dixit 'deducere', quod eis civitatem conditurus erat.

[801] lucifer idae ut Troianis videtur. sic alibitibi deserit Hesperus Oetamsecundum persuasionem eorum, qui circa montes habitant; illinc enim oriri vel occidere putantur sidera, unde videri vel incipiunt, vel desinunt. hoc est autem quod ei Venus promisitnumquam abero” . Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper visam, et postquam pervenit, videri desiisse: unde et pervenisse se agnovit. bene autem poeta diligentia sua dierum horis hic quae aguntur accommodat; ut hoc loco, quod de patria cum patre et filio discedit Aeneas, ait 'surgebat'.

[802] ducebatque diem quia Lucifer lucis est praevius.

[803] opis ferendi auxilii; vel ad ceteros liberandos, qui non fuissent occisi; vel ad eruendam de captivitate patriam, quia dicit 'Danaique obsessa tenebant limina portarum'.

[804] cessi deest 'igitur'. cessi hoc est tantis difficultatibus vel malis. et proprie cedere dicuntur qui patriam relinquunt. montem ut ostendit in nono Idam significat. sublato geni- tore ubique inventa opportunitate pietatem suam erga patrem vult ostendere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: