previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[291]

[295] tartarei quae fert acherontis ad undas sequitur illud Pythagoricum, dicens tenuisse eos viam post errorem silvarum, quae vel ad vitia vel ad virtutes, ut diximus, ducit. tartarei acherontis Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton. et haec est mythologia: nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est. tristitia autem vicina luctui est, qui procreatur ex morte: unde haec esse apud inferos dicit.

[297] cocyto eructat harenam in Cocytum: scilicet per Stygem.

[298] has horrendus aquas propter tria flumina. portitor proprie portitor est qui portat, abusive etiam qui portatur portitor dicitur, sicut vector.

[299] terribili squalore id est terribilis squaloris. charon κατὰ ἀντίφρασιν quasi ἀχαίρων.

[300] canities inculta iacet veteres enim non solum comam ornabant, sed etiam barbam, ut non nullas videmus statuas. ideo dixit 'inculta mento canities'. stant horrent. et est polysemus sermo, ut diximus.

[302] subigit subagit, sursum agit, regit. et est polysemus sermo: nam et 'acuit' significat, utsubiguntque in cote secures” , et compellit, utsubigitque fateri” . velisque ministrat aut per vela, et est septimus: aut 'velis obsequitur', et est dativus.

[303] ferruginea nigra, tristi: nam lugubrem esse hunc colorem ipse ostendit dicenscum caput obscura nitidum ferrugine texit” . corpora cumba omne quod potest videri, corpus dicitur: unde paulo post discretionem fecit dicenscorpora viva nefas Stygia vectare carina” .

[304] iam senior aut pro positivo posuit, id est senex: aut, ut diximus, 'senior' est virens senex, ut 'iunior' intra iuvenem est: quam rem a Varrone tractatam confirmat et Plinius. cruda deo viridisque senectus τὸ αἴτιον: ideo cruda et viridis, quia in deo. et bene 'viridis', ne contemneretur.

[309] autumni frigore primo extremitatem vult ostendere, quod ait Iuvenalisiam letifero cedente pruinis autumno” : nam prima eius pars fervet, uttotoque autumni incanduit aestu” . sane sciendum, secundum Plinium folia autumnali tempore ideo cadere, quia omnis tunc in arboribus umor aestatis calore invenitur exhaustus. ergo 'cadunt', non quia tunc siccari incipiunt, sed quia tunc eis iam deest umor.

[311] glomerantur aves bene rebus volitantibus animas comparavit, quae et ipsae volant.

[312] inmittit apricis quasi ἄτερ φρίκης, id est sine frigore, ut diximus supra: unde non nulli et Africam dictam volunt.

[313] primi transmittere figura Graeca est: ut primi transirent.

[315] tristis asper, inmiserabilis, severus.

[317] Aeneas ordo est: Aeneas ait, dic, o virgo: cetera per parenthesin dicta sunt, id est per suppositionem.

[319] quo discrimine qua differentia. ripas hae linquunt repulsae scilicet, non transeuntes.

[320] vada livida nigra. et 'lividum' invidum non nisi apud neotericos invenimus: Lucanuslivor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas(1.288).

[321] longaeva sacerdos Sibyllam Apollo pio amore dilexit et ei obtulit poscendi quod vellet arbitrium. illa hausit harenam manibus et tam longam vitam poposcit. cui Apollo respondit id posse fieri, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret et eam numquam videret. profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta corporis viribus vitam in sola voce retinuit. quod cum cives eius cognovissent, sive invidia, sive miseratione commoti, ei epistolam miserunt creta antiquo more signatam: qua visa, quia erat de eius insula, in mortem soluta est. unde non nulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit, quod incenso Apollinis templo inde Romam adlati sunt libri, unde haec fuerat.

[322] deum certissima proles ex eo quod subire inferos potuit. ideo autem 'certissima', quia multi ad gloriam generis simulant se numinum filios, ut Romulus ex Marte, Alexander ex Iove Ammone. hoc ergo excludit. sic alibi de Herculesalve vera Iovis proles” .

[324] et fallere numen ut supra diximus, sive propter Victoriae favorem, Stygis filiae: nam dicitur statuisse Iuppiter, ut si quis de diis fefellisset eius numen periurio, uno anno et novem diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur. ratio autem est quam supra diximus: ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia contraria est aeternitati, τὸ στυγνὸν τῷ μακαρίῳ χαὶ ἀθανάτῳ.

[325] inops inhvmataque turba est duo dicit, id est nec legitimam sepulturam habet, neque imaginariam. inopem enim dicit sine pulveris iactunam 'ops' terra estid est sine terra, sine humatione. vult autem ostendere tantum valere inanem, quantum plenam sepulturam: nam et Deiphobi umbra transvecta est, cui Aeneas cenotaphium fecit, uttunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem constitui” . bene autem sepultos, id est fletosnam sine fletu sepultura non est, unde legimusinhumata infletaque turba” —facit supradicta flumina transire, quibus luctus nomen inposuit. 'centum' autem 'annos' ideo dicit, quia hi sunt legitimi vitae humanae, quibus completis potest anima transire ripas, id est ad locum purgationis venire, ut redeat rursus in corpora. sane sciendum quia, cum terram dicimus, haec ops facit; si nympham dicamus, haec Opis; si divitias, hae opes numero tantum plurali.

[327] rauca flventa aut rheumata dicit: aut bene pluraliter, quia de tribus loquitur.

[328] sedibus ossa quierunt id est prius quam corpus in naturam suam redeat, id est in terram.

[330] stagna exoptata Lethaei scilicet fluminis.

[331] vestigia pressit scilicet cogitatione tardatus. et intentionem constantis ostendit.

[332] putans reputans, cum animo pertractans. sortemque animo miseratus iniquam iniqua enim sors est puniri propter alterius neglegentiam; nec enim quis culpa sua caret sepulcro. bene autem 'animo', quasi re praesaga, ut alibipraesaga mali mens” : ipse enim Aeneas insepultus iacebit, utmediaque inhumatus harena” .

[333] mortis honore sepultura, utquisquis honos tumuli” .

[334] ductorem classis apertum exemplum, classem dici etiam unam navem: nam legimusunam quae Lycios” .

[336] avster hic distinguendum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: