previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[502]

[503] volsci non mirum quia dicit Volscos, cum et Camilla de Volscis sit, utVolsca de gente Camilla” : namque pars aliqua Tusciae dat Turno auxilia, cum Tuscos dixerimus specialiter Aeneae favere. item e contra pars Venetiae auxilium praestat Aeneae, quam Turni fuisse superius diximus. testudine testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut murus eius subruatur. namque in armorum generibus milites sumunt ab animalibus nomina, ut 'aries': Sallustiusin modum ericii militaris” . inventor autem testudinis Artemon Clazomenius fertur, idemque arietis repertor dicitur. scuta aerea gestare Curetes primi invenerunt. galea Thracicum tegmen est. thoraces Thorax quidam rex dicitur invenisse. Lycaon Arcas gladium longiore lamina produxisse narratur. Peleus primus machaeram dicitur invenisse. harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.

[504] fossas implere parant vertit ordinem: nam ante est ut impleatur fossa, tollantur valli, et sic testudine accedatur ad murum. quamquam possumus intellegere etiam ad fossas eos facta venisse testudine. proprie tamen 'fossas implere', 'vallum vellere': sic enim et historici.

[507] effundere contra proprie; tela enim non iaciuntur in subiectos, sed funduntur. et dicendo 'omne genus telorum' ostendit telum vocari omne quod iacitur.

[509] adsveti longo m. d. b. docet usum in rebus omnibus plurimum posse.

[510] infesto volvebant pondere hoc est infesti ponderis. subter densa testudine hoc est sub testudine.

[513] nec iam sufficiunt diu iam non sustinent. rvuntque hic 'ruunt' pro deiciunt.

[515] armorumque resolvit tegmina hic ostendit armorum conexionem esse testudinem: Lucanus de testudineat postquam virtus incerta virorum perpetuam rupit defesso milite cratem singula continuis cesserunt ictibus arma” .

[519] etruscam pinum hoc est ipse Etruscus. 'quassabat' autem et 'infert' mutatio temporum, utTydides multa vastabat caede cruentus ardentesque avertit equos in castra” .

[523] vos o calliope precor syllepsis per numeros; erat enim rectum 'vos musae, aut te, Calliope'. adspirate favete, utadspirat primo Fortuna labori” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: