previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[314]

[316] corripiunt spatia avdito raptim eunt, utcorripit Aeneas aditum custode sepulto” . limenque relinquunt aut regulam, aut signum de creta factum.

[317] simul vltima signant intuentur et notant ultima spatia, id est finem cursus, aviditate vincendi. et deest 'visu', ut Ciceronotat et designat oculis” . aut 'signant ultima' culmorum scilicet summitatem: 'signant' vestigiis, ut alibivix summa vestigia signat harena” .

[318] primus abit sicut et de navibus post generalitatem transit ad specialitatem. et bene, quia tribus statuta sunt praemia, quinque commemorat, scilicet casuris duobus.

[319] alis velocitate, quia tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, utet alitis austri” .

[320] proximus hvic secundum hunc locum proximum [autem] dicimus etiam longe positum nullo interveniente.

[323] quo deinde sub ipso id est post ipsum, iuxta ipsum.

[324] calcem calce terit calcem dicimus unde terram calcamus; ergo non proprie dixit 'calcem calce terit': planta enim calcem non potuit terere: unde a parte totum accipiendum, id est calce pedem terebat.

[325] incumbens umero aut Helymi umero: aut currentis est gestus.

[326] elapsus prior ut dum elabitur, id est celeriter currit, prior fiat: et satis licenter est dictum. ambigvum minus firmum ad celeritatem.

[327] sub ipsam finem [finem] bis subaudis: sub ipsam finem [aut] fessi adventabant ad finem.

[329] labitur infelix quia parata victoria caruit. caesis ut forte ivvencis bene rem notam per transitum tetigit: agonalis enim moris fuerat post sacrificia ad certamen venire.

[330] fusus hvmum ordo est 'super fusus'.

[332] titubata participium sine verbi origine.

[333] in ipso concidit ablativum posuit, quia non est mutatio.

[334] oblitus amorum id est Euryali. et divisit sententiam Euryali. oblitus amorum amare nec supra dictis congrue: ait enim 'amore pio pueri': nunc 'amorum', qui pluraliter non nisi turpitudinem significant.

[336] spissa harena tenui: quanto enim quid minutius, tanto est densius.

[338] prima tenet τὰ πρῶτα, ;prisca. fremituque secundo bene 'secundo' addidit, quia est et irascentum.

[340] hic temporis adverbium est modo. per caveam autem plebem significat: nam cavea consessus est populi. ora prima patrum hoc est quod Iuvenalis aitet omnibus ad podium spectantibus” .

[343] lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentiuso lacrimo gaudio” , quod et congruit puero propter victoriam inopinatam: aut certe ad miserationem movendam contra eum qui se adserebat esse victorem.

[344] veniens crescens, uthic segetes, illic veniunt felicius uvae” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: