[322]
[324] luctificam allecto Graecus accusativus est. huius autem declinationis tres tantum casus usurpamus, genetivum, ut Allectus, nominativum et accusativum, ut Allecto.
[327] odit et ipse pater pluton venerationis est 'pater': nam furiae Acherontis et Noctis filiae sunt.
[330] his acvit verbis inritavit et instigavit eius insaniam.
[331] proprium aut tibi aptum: aut certe perpetuum, indefessum, usque ad finem perducendum. et sciendum ideo furiae nihil pro praemio dari, quia praestatur hoc ipsum furiae ut bella commoveat et ut dicatur defendisse Iunonem.
[332] infracta aut valde fracta: aut quae fuit antehac semper infracta, ut in XII. “Turnus ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt” .
[333] cedat fama loco vincatur: Cicero “loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus” . ambire Latinum amplecti, circumretire. non ob ambitum dixit: nam 'ambio ad illum' dicimus, non 'ambio illum'.
[335] tu potes unanimos a maiore ad minus.
[336] versare vertere. et usus est frequentativo ad vim augendam.
[337] tibi nomina mille facies, ut “et sine nomine corpus” . 'mille' autem secundum Euripidem, in cuius tragoedia dicit furia, se non esse unius potestatis, sed se Fortunam, se Nemesin, se Fatum, se esse Necessitatem. ita dicit etiam Asper.
[338] fecundum concute pectus plenum pectus malitiae efficacia.
[339] compositam pacem quam supra Latinus dederat. crimina belli causas, ut “crimen amor vestrum” .