previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[701]

[705] volucrum raucarum 'raucarum' τῶν μέσων est, sicut 'grave olens': nam legimusgraviter spirantis copia thymbrae” . sciendum tamen Vergilium secundum morem provinciae suae locutum, in qua bene canentes cycni rauciores vocantur.

[706] ecce sabinorum prisco de sanguine usurpat hoc: nam Clausus, Sabinorum dux, post exactos reges, ut quidam dicunt, cum quinque milibus clientum et amicorum Romam venit, et susceptus habitandam partem urbis accepit: ex quo Claudia et tribus est et familia nominata. prisco de sanguine de antiquis Sabinis.

[707] magnum agmen propter quinque milia clientum.

[709] postquam in partem data Roma sabinis hoc de alia traxit historia. nam post Sabinarum raptum et factum inter Romulum et Titum Tatium foedus recepti in urbem Sabini sunt, sed hac lege, ut in omnibus essent cives Romani, excepta suffragii latione: nam magistratus non creabant.

[710] amiterna cohors de Amiterno oppido. priscique quirites id est Sabini. prisci autem ideo, quia post foedus Titi et Romuli placuit ut quasi unus de duobus fieret populus: unde et Romani Quirites dicti sunt, quod nomen Sabinorum fuerat a civitate Curibus, et Sabini a Romulo Romani dicti sunt.

[711] ereti manus omnis oppidum est dictum a Iunone, id est Ἥρα, quae illic colitur. oliviferaeque mutuscae haec Trebia postea dicta est, quam modo Trebulam dicunt. apud quam Hannibal delevit populum Romanum: LucanusCannarum fuimus Trebiaeque iuventus(2.46).

[712] qui nomentum urbem hoc ex sua persona dicit poeta: nam adhuc civitas Nomentana non fuerat, ut in sexto aithi tibi Nomentum et Gabios” , itemhaec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae” . rosea rura velini Velinus lacus est circa Reate iuxta agrum, qui Rosulanus vocatur. Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel Nartem fluvium derivatumnam utrumque dicituresse diffusum. post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longitudinem altitudo superaret herbarum: quin etiam quantum per diem demptum esset, tantum per noctes crescebat: quod Vergilius ad suam provinciam transtulit, dicenset quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet” .

[713] tetricae horrentis rupes Tetricus mons in Sabinis asperrimus, unde tristes homines tetricos dicimus. montemque severum proprium nomen montis est, sicut agri Roseus.

[714] casperiamque colunt Casperia et Foruli civitates sunt. flumen himellae Himella fluvius est intra Forulos. et sic dixit 'Himellae flumen', utButhroti urbem” .

[715] qui tiberim fabarimque bibunt bene 'bibunt': namque Tiberis in Tuscia oritur, sed transit etiam per Sabinos, unde 'bibunt', non 'possident' dixit. et sciendum Turno dari auxilium a tractu Piceni, Samnii, Campaniae et pro parte Apuliae: omnis vero Tuscia superior et Venetia Aeneae praestat auxilium. Fabarim autem quem dicit etiam ipse per Sabinos transit et Farfarus dicitur: Plautusdissipabo te tamquam folia Farfari” , Ovidiuset amoenae Farfarus umbrae” . frigida misit nursia Piceni civitas. 'frigida' autem aut re vera, aut certe venenosa, nocens: Gracchi namque ubique in contionibus suis Nursinos sceleratos appellaverunt, et scimus amare Vergilium historiarum rem per transitum tangere.

[716] ortinae classes Ortini equites classes dicuntur, unde et eorum tubas classica dicimus, et partes populi classes vocamus, quae quinque fuerunt. populique Latini qui intererant Albani montis viscerationi.

[717] infavstum interlvit allia nomen Allia fluvius haud longe ab urbe est. iuxta quem Galli Brenno duce, XV. Kal. avg. die deleto exercitu, post triduum deleverunt etiam urbem excepto Capitolio. sane 'Allia' additum unum 'l' propter metrum, ut 'relliquias'. Lucanus bene posuitquas Aliae clades(7.633).

[718] marmore mari.

[720] vel cum sole novo prima aestatis parte: nam proprie sol novus est VIII. Kal. ian.; sed tunc non sunt aristae, quas ab ariditate dictas esse constat.

[721] aut hermi campo Hermus Lydiae fluvius, qui superfusus campis gignit fertilitatem, unde harenas aureas fingitur trahere. lyciae flaventibus arvis provincia est fertilis frugum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: