previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[760]

[761] ibat et hippolyti proles pulcherrima bello virbius Theseus mortua Hippolyte Phaedram, Minois et Pasiphaae filiam, superduxit Hippolyto. qui cum illam de stupro interpellantem contempsisset, falso delatus ad patrem est, quod ei vim voluisset inferre. ille Aegeum patrem rogavit ut se ulcisceretur. qui agitanti currus Hippolyto inmisit focam, qua equi territi eum traxerunt. tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode, eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittiscorvum vero nigrum fecit ex alboet exsecto ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae peritus. hunc postea Iuppiter propter revocatum Hippolytum interemit: unde Apollo iratus Cyclopas fabricatores fulminum confixit sagittis: ob quam rem a Iove iussus est Admeti regis novem annis apud Amphrysum armenta pascere divinitate deposita. sed Diana Hippolytum, revocatum ab inferis, in Aricia nymphae commendavit Egeriae et eum Virbium, quasi bis virum, iussit vocari. cuius nunc filium cognominem dicit in bellum venire: adeo omnia ista fabulosa sunt. nam cum castus ubique inductus sit et qui semper solus habitaverit, habuisse tamen fingitur filium. re vera autem, ut et supra diximus, Virbius est numen coniunctum Dianae, ut matri deum Attis, Minervae Erichthonius, Veneri Adonis.

[762] quem mater aricia misit civitas iuxta Albam. 'mater' autem propter Augustum dicit, qui fuerat ex Aricina matre progenitus: ac si diceret, quae tanti auctor est generis.

[763] egeriae lucis nympha in Aricino nemore, quam amicam suam Numa esse fingebat ad firmandam legum suarum auctoritatem.

[764] pingvis ubi et placabilis ara dianae 'pinguis' frequenti sacrificio, 'placabilis' autem ac si diceret, non qualis ante fuit, vel illic vel apud Tauros, humano gaudens cruore: quam historiam plene in secundo diximus, cum Iphigeniae incidit commemoratio.

[765] arte novercae occiderit bene vim sceleris expressit sola novercae commemoratione.

[769] paeoniis revocatum herbis aut medicinalibus, a Paeone medico deorum, qui Paean secundum Doricos dicitur, secundum rationem Paeon: aut re vera herbam Paeoniam dicit, cuius Creta ferax est. et amore dianae 'amore', id est cura.

[772] medicinae talis et artis quae etiam fata dissolveret.

[773] poenigenam matris poena genitum: alii 'Phoebigenam' legunt, ut Probus.

[775] relegat commendat ab aliis segregatum.

[776] solus in solis locis: nam 'solus' quomodo qui filium dicitur suscepisse? ignobilis non vilis, sed ignotus: quamquam possit etiam ad illud referri quod dicunt quibusdam artibus posse hominum vitam ultra fata protendi, ita tamen, ut solam habeant vitae imaginationem; videntur enim omnia facere nec faciunt. aevum aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, sed hic modo 'aevum' aetatem Hippolyti posuit. veteres aevum etiam deorum vitam dicebant; nam et Virbius inter deos colitur. Virbium autem quidam Solem putant esse, cuius simulachrum non est fas attingere, propterea quia nec sol tangitur.

[777] versoque ubi nomine de re facto, utoestrum Grai vertere vocantes” .

[778] unde etiam triviae templo exponit τὸ αἴτιον: nam Callimachus scripsit αἴτια, in quibus etiam hoc commemorat.

[779] arcentur equi quoniam apud quasdam gentes ad aram equo sedere permittebatur.

[781] havd setius non segnius pate. dicit autem tantae eum fuisse audaciae, ut nec paternae mortis terreretur exemplo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: