previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[218]

[219] exarserat pro 'exarsit'. atro felle dolor quo irascimur secundum physicos, ut splene ridemus: Persiussed sum petulanti splene cachinno” .

[220] rapit arma manu nodisque gravatum robur duo dixit, sagittas et clavam. et non vacat 'que': nam si armorum epexegesis est 'nodis robur gravatum', vacat 'que'. 'gravatum' autem pro 'grave' posuit: nam grave est per naturam ponderosum, gravatum quod oneratur extrinsecus. sed quidam melius 'gravatum', quam 'grave' dictum volunt, quasi extrinsecus nodi sint additi.

[222] tum primum id est primo Herculis beneficio.

[223] turbatumque oculis ea parte turbatum, quae proditrix mentis est. alii 'oculi' legunt et accipiunt a superioribus 'videre turbatum oculi'. ilicet potest 'ilicet' accipi pro 'igitur' aut 'continuo'.

[226] arte paterna perseverat in fabula. sane aliter ferro, aliter arte.

[227] fultosque emuniit hysteroproteron: fulsit ut muniti essent. et 'emuniit' sicut 'mugiit' et 'emuniit' pro emunivit. obice postes hanc obicem dicimus, utecce maris magna claudit nos obice pontus” . dubitant enim multi, utrum masculinum sit.

[228] tirynthius a Tiryntha, in qua nutritus est civitate, ut diximus supra. et est versus hypermetrus.

[230] dentibus infrendens proprie 'infrendens' est inter se conprimens dentes: nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, quia nondum habent dentes. et Varro frenos hinc putat dictos. frendere ergo quoquo modo frangere, ut 'fresa faba' fracta.

[231] aventini montem utfontem Timavi” , “Buthroti urbem” .

[232] ter fessus valle resedit egens consilii: Sallustiusfessus in Pamphyliam se receperat” . nam corpore 'fatigatum' dicimus, animo vero 'fessum', quamvis hoc saepe confundat auctoritas. sane quidam sic distinguunt 'ter saxea temptat limina', subiungunt 'nequiquam ter', ac post 'fessus valle resedit', ut semel sederit.

[233] stabat acuta silex paene omnes hunc silicem dixerunt: nam et Varro et Lucretius ita dicunt. tanta tamen est Vergilii auctoritas, ut persuadeat nobis etiam hanc silicem dici. dirarum volucrum modo 'dirarum' non mali ominis dicit, ut sunt bubones, sed quae humanis cadaveribus vescebantur: dixit enimforibusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo” .

[237] dexter hoc est a dextra parte consistens. concussit solvit, inpulit. satis signatis usus est verbis.

[240] reflvitque exterritus amnis rem naturae vertit in fabulam, cum ruina rupis in se recurrere necesse sit impetum fluminis.

[242] ingens regia regia, sicut Cacus putabat. sic est et illud dictumilla se iactet in aula Aeolus” . penitus patvere admissum lumen est usque ad secreta speluncae. cavernas autem speluncae per tapinosin dixit. sane veteres loca concava, vel si quid incurvum fuisset, cavernas appellabant.

[243] si qua vi terrae hiatus non nisi ex terrae motu fit. qui quoniam aut motu aquae inferioris nascitur, aut crebris tonitribus, aut de concavis terris erumpentibus ventis, ideo ait 'si qua vi'. quod autem dicit 'infernas reseret sedes', notandum est etiam de inpossibilibus fieri posse comparationem.

[245] dis invisa superis scilicet.

[246] trepident inmisso lumine manes Lucanuset subito feriere die(6.744).

[248] insveta rudentem clamantem. et abusive dictum est, sicut supra de leonibuset sera sub nocte rudentum” , nam rudere proprie asinorum est: Persiusfindor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas” . aut ideo 'rudentem', quia supra aitsemihominis Caci” .

[249] telis premit omne quod iaci potest telum vocatur ἀπὸ τοῦ τηλόθεν, unde addidit 'omniaque arma advocat'.

[250] molaribus asperrimis saxis, non unde molae fiunt. et secundum Homerum dixit, μυλοειδέϊ πέτρῳ. aut certe magnis et molis convenientibus.

[252] faucibus ingentem fumum mirabile dictu consuetudine sua usus est, ut cum aliquid contra naturam factum infert, praedicat unde incredibile videatur, utcui tres animas Feronia mater, horrendum dictu, dederat” . et 'mirabile dictu' parenthesis est.

[255] fumiferam noctem non est noctis epitheton, sed quam Cacus fumum evomens faciebat. commixtis igne tenebris utrumque enim evomebat.

[256] non tulit non sustinuit. animis pro ira: unde iracundos dicimus animosos. per ignem per eam rem, unde ille sperabat auxilium.

[259] incendia vana 'vana' quantum ad Herculem pertinet.

[260] angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttvr 'angit guttur' bene dicimus, 'angit oculos' non procedit. ergo 'angit' ad unam rem pertinet, utdisce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis” : nam fortuna non discitur. unde multi 'elidens' legunt, et integer sensus est: nam 'elisos' soloecophanes est, ut sit ita 'angit guttur et elisos oculos facit'.

[261] siccum sanguine per hoc iam exanime cadaver ostendit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: