previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[642]

[643] Aeneas sequitur 'rapidum ad naves', cetera per parenthesin dicta sunt.

[644] rapidum ad naves praemittit achaten non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate. et sic praerapidum dixit, quomodo Terentiusper pol quam paucos” , hoc est perquam paucos; 'pol' enim ipsum per se plenum est iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret.

[645] ferat adferat, nuntiet, utferet haec aliquam tibi fama salutem” .

[646] stat modo 'est', utGraio stant nomine dictae” ; alias 'horret', ut stant lumina flamma etstabat acuta silex” ; item 'plenum est', utiam pulvere caelum stare videntetstant et iuniperi et castaneae hirsutae” ; item 'positum est', utstant manibus arae” ; item 'placet', utstat conferre manum Aeneaeetstat casus renovare omnes” . pro loco ergo hic sermo intellegendus est.

[647] iliacis erepta rvinis commendat ex loci difficultate, utnec tuta mihi valle reperti” ; item ex persona, ut 'ornatus Argivae Helenae' et 'Ilione quod gesserat olim', uthoc Priami gestamen erat” : quemadmodum plerumque ex longinquitate, utex Aethiopia est usque haec” . erepta ostendit valde pretiosa, quae meruerunt ex ruinis civitatis eripi. laborat autem poeta hoc sermone probare, ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit.

[648] signis auroque signis aureis, utmolemque et montes” . pallam rigentem duram propter aurum, sicut vel novas vestes videmus. significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huiusmodi vestium, ἀπὸ τοῦ πάλλειν.

[649] et circumtextum velamen cycladem significat. acantho genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur. Varro ita refert: “Onesicritos ait, in India esse arbores, quae lanam ferant, item Epicadus in Sicilia, quarum floribus quom dempti sint nuclei ex his inplicitis mulieres multiplicem conficere vestem” . hinc vestimenta acanthina appellata.

[650] ornatus argivae helenae a vicinitate dixit 'Argivae'. et paulo post 'Mycenis', cum Spartana fuerit, quae civitas est in Laconica; nam legimusme duce Dardanius Spartam expugnavit adulter” . et vide iam omen infelicitatis futurae, cum adulterae suscipit munera. quos illa mycenis hic quoque commendatio muneris a persona, quae in fuga magni fecerit.

[651] pergama cum peteret eo tempore quo a Paride sollicitata est Helena Venere faciente, quae ei praemium pro victoria, quam de malo aureo acceperat, alienum matrimonium concilians solverat. nota fabula omnibus traditum est, quamvis vera historia hoc habere dicatur, non sollicitatam a Paride Helenam, sed cum non ei consentiret, ut absente eo tempore Menelao sponte eum sequeretur ad Troiam, expugnata civitate vi a Paride sublatam. unde factum est, ut Paris timore, ne qui eum insequerentur, non recto itinere properaret ad patriam, sed deverteret ad Aegyptum et ad regem Proteum veniret. qui cum esset sacrificus et agnovisset alienam uxorem a Paride raptam, duci eam dicitur subtraxisse et nescio quibus disciplinis phantasma in similitudinem Helenae formatum Paridi dedisse, quod in undecimo plenius invenies. inconcessosque hymenaeos et fato et legibus. Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis. falsum est autem; nam vitari magis debuit nomen extincti. sed hoc habet veritas: Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saevissima virgines liberavit, quam ob causam nubentes eius invocant nomen, quasi liberatoris virginitatis. hinc etiam apud Romanos Thalassio invocatur. cum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Thalassionis eam ducis nobilis esse simulavit, cuius nomine fuit puellae tuta virginitas.

[652] extulerat secum exportaverat. matris ledae mirabile donum vel quod ipsa filiae, vel quod ei Iuppiter dederat.

[653] praeterea sceptrum ilione bene offert munera apta personis, sicut etiam Latino in septimo. ilione quod gesserat olim quia etiam feminae sceptro utebantur. 'gesserat' autem pro gestaverat, uthoc Priami gestamen erat” . et quaeritur, utrum hoc sceptrum de Thracia, an de Troia sublatum. quidam Aeneae ab Iliona datum dicunt. sed quamvis apta nupturae reginae sint munera, tamen futurorum malorum continere omen videntur.

[654] maxima natarum priami quia ante etiam feminae regnabant, praesertim primogenitae; unde est 'maxima'. haec autem uxor Polymestoris fuit, quae post captum Ilium eiecta a viro manu sua interiit. monile ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalissegmenta et longos habitus” , licet segmentatas vestes dicamus, ut ipseet segmentatis dormisset parvula cunis” .

[655] bacatum ornatum margaritis. dicimus autem et haec margarita et hoc margaritum et haec margaris, quod Graecum est, quo modo Nais. sane multi separant gemmam a margarita, ut Ciceronullam gemmam aut margaritam” , et gemmas volunt dici diversi coloris, margaritas vero albas; vel gemmas integras, margaritas pertusas. duplicem aut latam, utduplici aptantur dentalia dorso” , item atduplex agitur per lumbos spina” : aut certe re vera duplicem gemmis et auro. sane inmiscet Romanam consuetudinem; coronis enim feminae utebantur.

[656] haec celerans celeriter facere cupiens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: