previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[77]

[81] favni Faunus ἀπὸ τῆς φωνῆς dictus, quod voce, non signis ostendit futura.

[82] lucosque pro in lucis.

[83] sub albunea in Albunea. alta quia est in Tiburtinis altissimis montibus. et Albunea dicta est ab aquae qualitate, quae in illo fonte est: unde etiam nonnulli ipsam Leucotheam volunt. sciendum sane unum nomen esse fontis et silvae.

[84] sacro fonte nullus enim fons non sacer. mephitin mephitis proprie est terrae putor, qui de aquis nascitur sulphuratis, et est in nemoribus gravior ex densitate silvarum. alii Mephitin deum volunt Leucotheae conexum, sicut est Veneri Adonis, Dianae Virbius. alii Mephitin Iunonem volunt, quam aerem esse constat. novimus autem putorem non nisi ex corruptione aeris nasci, sicut etiam bonum odorem de aere incorrupto, ut sit Mephitis dea odoris gravissimi, id est grave olentis.

[85] hinc italae gentes commendatio oraculi ipsius. oenotria tellus proprie Sabinorum tractus.

[87] sub nocte silenti per noctem silentem.

[88] incubvit incubare dicuntur proprie hi qui dormiunt ad accipienda responsa: unde estille incubat Iovi” , id est dormit in Capitolio, ut responsa possit accipere.

[90] varias avdit voces scilicet propter multa simulacra. frvitur pascitur: quod de rebus tantum bonis dicimus.

[91] acheronta adfatur avernis potestates quae sunt in Acheronte, ad quem per Avernum venitur. hoc autem ideo, quia Faunus infernus dicitur deus: et congrue; nam nihil est terra inferius, in qua habitat. hinc est quod eum Horatius inducit nocentem, dicenslenis incedas abeasque parvis aequus alumnis” .

[92] pater ipse aut honoris est, aut pater Laviniae.

[93] centum aut pro qualitate fortunae, unde et 'rite' dixit: aut finitum pro infinito posuit.

[94] tergo pro tergoribus, id est coriis.

[97] thalamis nev crede paratis propter Turnum.

[98] venient melius 'veniunt', ut iam eos venire significet. generi plurali usus est pro singulari.

[99] a stirpe stirpem cum de genere et prosapie dicimus, tantum femininum est, cum de arbore, et masculini generis et feminini invenitur, utsed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum” , contra Horatiusstirpesque raptas et pecus et domos” .

[100] sub pedibus sub imperio suo ac potestate.

[102] monitusque alibi monita dixit, utCarmentis nymphae monita et deus auctor Apollo” .

[103] non ipse svo premit ore Latinus quo a se repelleret generos.

[104] sed circum late volitans tmesis est 'circum' 'volitans'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: