previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[128]

[130] ivbare exorto nato lucifero: nam proprie 'iubar' lucifer dicitur, quod iubas lucis effundit: unde iam quicquid splendet iubar dicitur, ut argenti, gemmarum. est autem lucifer interdum Iovis: nam et antiqui 'iubar' quasi 'iuvar' dicebant: plerumque Veneris stella: unde Veneris dicta est, utquem Venus ante alios astrorum diligit ignis” . alii iubar solem; alii splendorem siderum dicunt. sane modo hysteroproteron in sensu est; [nam si lucifer iubar est] iubar enim praecedit auroram. et facit 'hoc iubar, huius iubaris'.

[131] retia rara plagae multi dividunt, ut sit 'retia rara' maiora, plagas vero minora intellegamus. alii plagas per definitionem accipiunt, ut intellegamus 'quae sunt retia rara, plagae'. sciendum tamen proprie plagas dici funes illos, quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. sane 'retia rara, plagae' et reliqua subauditur 'portantur': aut zeugma est 'ruunt'. lato ve- nabula ferro lati ferri. venabula autem ob hoc dicta, quod sunt tela apta venatui, quasi excipiabula.

[132] massyli Massylorum gens est non longe a Mauritania. et 'Massyli' legendum per unum 'i' litteram, ne non stet versus: 'sy' enim longa est, uthinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos” . et odora canum vis plus enim est, quam si diceret 'multitudo': unde Sallustiusqua tempestate ex ponto vis piscium erupit” . ergo vim aut ad multitudinem, aut ad naturam retulit. 'odora' autem non olens, sed odorem inveniens: ergo inproprie dixit: nam 'odorum' est quod ex se odorem emittit, non quod odorem sequitur, ut Statiuset odoro vulnere pinus” . sic est etinter odoratum lauri nemuspro 'odorum': nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum templum'. tria ergo sunt: 'odorum' quod per se olet, 'odoratum' quod aliunde odorem accipit, 'odorisecum' quod odorem sequitur; sicut modo de canibus debuit dicere.

[133] cunctantem morantem: atqui amatrix ad eum quem amabat, debuit festinare; sed pathos natura superavit, ut mulierem et reginam ostendat, ut Terentiusdum moliuntur, dum conantur, annus est” . deinde haec morabatur iam studio placendi. hic enim inducitur veste, armis, auro, vel purpura comptior, cum supra naturalis pulchritudinis gloria contenta sit, utregina ad templum forma pulcherrima Dido” . ad limina ante, vel apud. primi principes, utuna omnes iuvenum primi” . et bene reginae officio primi adsunt, quia de plebe dixerat 'it portis iubare exorto delecta iuventus' et 'Massylique ruunt equites'.

[135] stat sonipes adest, praesens est: nam si 'stat' simpliciter acceperis, vituperatio est: nam legimusstare loco nescit” . denique sequentia dictum hoc explanant, ut 'ac frena ferox spumantia mandit'. spumantia spumas moventia, ut 'naufragum mare', quod naufragos facit.

[136] tandem hoc ad illud redditum 'reginam thalamo cunctantem'.

[137] sidoniam picto et reliqua. vetere ceremoniarum iure praeceptum est, ut flaminica venenato operta sit. operta autem cum dicitur pallium significatur, venenatum autem infectum: quod ipse ait in bucolicisalba nec Assyrio fucatur lana veneno” . hic vero cum dicit 'Sidoniam' ostendit Tyriam et purpuream: purpuream declarat infectam. 'chlamydem' autem pallium esse quis dubitet? praeterea flaminicam habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam. de venenato dictum est. arculum vero est virga ex malo Punica incurvata, quae fit quasi corona et ima summaque inter se alligatur vinculo laneo albo, quam in sacrificiis certis regina in capite habebat, flaminica autem Dialis omni sacrificatione uti debebat. Vergilius ergo propter nominum et intellectus difficultatem aliter omnia conprehendit: nam pro pallio chlamydem, pro venenato, id est infecto, Sidoniam. arculum vero et fibulam ex auro facta commemorat dicendo 'cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum', quod in arculum potest referri: nam de fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc succinctam facit? 'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus est vestis. sciendum sane, sicut supra dictum, ubique Didonem flaminicam ostendi. limbo limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, utvictori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura” .

[138] cui pharetra ex auro deest 'erat'. et amat poeta iterare voces, vel pretiosas, vel necessarias, vel optabiles: pretiosas, utaerea cui gradibus surgebant liminaetaurea pectoribus demissa monilia pendent” : necessarias itaab Iove principium generis, Iove Dardana pubes” : optabiles itahumilemque videmus Italiam” . crines nodantvr in avrum veluti retiolum dicit, quod colligit comas: quae Graece κρωβύλη dicitur.

[141] ipse ante alios quia amatur, et ideo ei dat pulchritudinem, licet Ascanio magis congruat. pulcherrimus ex animo Didonis: hoc enim ei videbatur. alibi epitheta Aeneae dat: cum religiosum ostendit, dicit 'pium'; cum fortem, 'magnanimum'.

[143] ubi hoc est 'cum'. hibernam lyciam non asperam, sed aptam hiemare cupientibus: sic enim se habet natura regionis. et bene aliud agens aliud ostendit: nam constat Apollinem sex mensibus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa: unde Patareus Apollo dicitur: et sex mensibus aestivis apud Delum. ergo 'hibernam' utrum quod ibi hiemare soleat; an frigidam; an hieme temperatam; an quam hiberno tempore deserere soleat? xanthique flventa 'que' pro 'vel' posuit: hoc enim dicit 'vel cum Xanthum, vel cum Lyciam relinquit', ut estsuspectaque dona praecipitare iubet subiectisque urere flammis” .

[144] deserit relinquit, utdesertosque videre locos litusque relictum” . delum maternam quae Latonam fugientem, dracone Pythone insequente, suscepit. et hoc ideo, quia, sicut dictum est sex mensibus aestivis apud Delum responsa dat. invisit repetit: per quod ostendit relicta Delo ad Lyciam transire. invisit apollo Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur, comparat; vel certe propter futurum infelix matrimonium: ut enim et supra diximus, nuptiis est hoc numen infensum. vel Apollini Aeneam, ut in primo Didonem Dianae: quomodo germanorum nuptiae esse non possunt.

[145] choros sacra. cretes ab eo, quod est 'Cres'.

[146] dryopesque populi iuxta Parnasum, utDryopumque trahens Erasinus aristas” . Erasinus vero fluvius est. hi populi, ab Hercule victi, Apollini donati esse dicuntur. pictique agathyrsi populi sunt Scythiae, colentes Apollinem hyperboreum, cuius logia, id est responsa, feruntur. 'picti' autem, non stigmata habentes, sicut gens in Britannia, sed pulchri, hoc est cyanea coma placentes. hos Melissus ab HomeroAchabas appellari ait: qui propter scientiam sagittarum Apollini sunt gregales, sicut Cretes.

[147] cynthi montis Deli. flventem unguentatum et odoribus abundantem: aut prolixum et effusum, ut τὸν ἀκερσεκόμην significet.

[148] fronde premit id est comprehendendo crinem efficit, ne fluat, fingens conponens, utcorpora fingere” . inplicat auro non frontem, sed crinem, qui est illi retrorsum in nodum collectus.

[149] tela sonant umeris ut in nonopharetramque fuga sensere sonantem” . 'umeris' vero aut 'in umeris', aut 'ex umeris'. havd illo segnior id est, non illo deformior: nam plerumque virtus et pulchritudo pro se invicem ponuntur. hinc estsatus Hercule pulchro pulcher Aventinus” : nam Herculi satis est incongrua pulchritudo. sic Plautus in Pyrgopolinice de muliere interrogatquidnam, fortis est?” (Mil. 1111) id est pulchra.

[150] egregio praeclaro: et sic dicimus, quasi extra gregem.

[151] lustra latibula ferarum vel luporum: unde et lupanaria meretricum lustra dicuntur.

[152] ecce adverbium demonstrationis est, ut ostenderet velociter factum. et bene hac particula utitur: facit enim nos ita intentos, ut quae dicuntur putemus videre. ita enim capreaesuspensionis super saxa currunt, ut putes cadere illas cum exiliunt. ferae caprae hoc est capreae. et bene aptat descriptionem ad species, ut cervis campos, capreis saxa permittat. saxi pro 'montis', utaccipiens sonitum saxi de vertice pastor” . caprae quas Graeci αἰγάγρους vocant.

[153] decurrere bene praeterito usus est tempore ad exprimendam nimiam celeritatem: ostendit enim iam factum. sane 'decurrere' iuxta analogiam dixit, non, ut imperiti putant, decurrerunt.

[154] transmittunt celeriter transeunt: praecipue 'transmittere' est de loco ad locum transitio.

[155] pulverulenta num 'cervorum pulverulenta agmina', quae pulverem faciunt, utpulverulenta coquat maturis solibus aestas” ? glomerant pro 'involvunt'. alias pro 'in unum contrahunt', utquem circum glomerati hostes” : vel glomerati eunt.

[157] gavdet equo gaudet, quod acrem equum habeat et velocem. iamque hos cursu id est 'modo', utiamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno” . et bene puerilem osten- dit animum, qui per mobilitatem et inconstantiam frequenter optat timenda.

[158] pecora inter inertia votis bene per contemptum 'pecora', cum ea sint pecora, quae non silvestri, sed humano usui aluntur. 'inertia' autem pro ignavis et innocuis posuit; et hoc ad capreas et cervos retulit, <ut> in georgicisinbelles <dant proelia cervi>” : nam 'iners' proprie quid sit Lucilius declaratut perhibetur iners, ars in quo non erit ulla” .

[159] monte leonem per transitum tangit historiam: nam Ascanius praeter Iulum et Ilum, quae habuit nomina, etiam Dardanus et Leontodamas dictus est, ad extinctorum fratrum solacium: ideo nunc eum dicit optare adventum leonis, paulo post 'Dardaniusque nepos Veneris'. constat etiam Aeneam Dardanum dictum, ut ostendit in quartohauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus” , item Ilioneushinc Dardanus ortus, huc repetit” : nam latenter etiam illud nomen ostendit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: