previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[717]

[719] corythi de finibus Corythus est et civitas Tusciae, et mons, et rex, pater Dardani: unde nunc ad quodvis potest referri 'de finibus Corythi'.

[720] graius homo oriundo quidem Graecus, sed qui nunc de Tuscia venisset ad bellum.

[721] miscentem perturbantem.

[722] purpureum pennis galeam significat purpureas cristas habentem; aut certe 'purpureum pinnis' pulchrum, bene galeatum, utpurpurei cristis iuvenes” , id est pulchri. pactae conivgis hic ordo est: conciliata primo, dein conventa, dein pacta, dein sponsa.

[724] vaesana fames alibiet malesuada Fames” . fugacem velocem.

[725] surgentem in cornva id est crescentem, cornibus eminentem.

[726] comasque arrexit naturale enim est, ut irati leones erigant iubas.

[727] lavit ab eo quod est 'lavo lavis': nam hoc verbum et primae est coniugationis et tertiae, a qua nunc ait 'lavit', item Horatiuslavit amne crines” , item alibineque dulci mala vino lavere” . ergo 'lavitum' et 'lavit', sicut Plautus in Pseudoloeasque lacrimis lavis(Ps. 10), id est umectas.

[731] infracta aut valde fracta: aut re vera infracta.

[732] oroden istum Oroden, virum fortem, intellegimus in fugam necessitate esse conversum: nam ipse paulo post dicturus est ad hortandos socios 'pars belli haud temnenda viri, iacet altus Orodes'.

[733] nec iacta caecum unum sensum per duos extulit. 'caecum vulnus' autem, quod averso infigitur.

[735] furto insidiis.

[736] pede nixus et hasta deest 'ait'.

[737] havd temnenda viri Asper 'viris' legit, ut sit, aliis haud temnenda: alioqui ipse ait 'fugientem haud est dignatus Orodem sternere'. altus magnus, utsic pater ille deum faciat, sic altus Apollo” .

[738] paeana secuti paean proprie Apollinis laus est, sed abusive etiam aliorum dicitur; unde Pindarus opus suum, quod et hominum et deorum continet laudes, paeanas vocavit. quamvis quidam alium Paeana esse, alium Apollinem velint, sed vere 'Paean' Apollo. tamen paeana carmen esse victoriae Aeschylus docet, quod ideo Apollini dicatum est, quia malorum avertendorum potens est: unde et ab Homero ultricem inmittens pestilentiam inducitur.

[740] nec longum laetabere duo dixit: nec diu laetaberis, nec diu me indefenso. Homeri autem more morienti dedit scientiam futurorum. longum autem pro 'longe': nomen pro adverbio posuit.

[742] subridens per iracundiam ridens loquitur: unde et illud per inrisionem dictum accipitur 'ast de me divum pater atque hominum rex viderit', id est viderit utrum Mezentio possit nocere ille quem vos deorum et hominum creditis esse rectorem.

[744] eduxit corpore telum quo facilius posset perire: Lucanusnon eget ingestis, sed vulsis pectore telis” .

[745] dura quies blandae contraria: sic dictum est et 'somnus ferreus'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: