previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[391]

[393] at pius Aeneas ordo est: at pius Aeneas iussa divum exsequitur. bene autem excusat Aeneam 'pium' dicendo, cum ei et gemitus dat, et ostendit solacia dolenti velle praestare, et probat religiosum, cum deorum praeceptis paret.

[395] animum labefactus pro 'animum labefactum habens'. amore num Didonis, quo illa flagraret?

[397] tum vero teucri incumbunt regis scilicet praesentia: sic in nonotum vero incumbunt, urguet praesentia Turni” . litore de litore. uncta pice delibuta.

[399] frondentesque ferunt remos non qui erant, sed qui esse poterant, utquos ego sim totiens iam dedignata maritos” .

[400] fugae studio celeris profectionis, utille volans simul arva fuga simul aequora verrit” . infabricata inpolita. bene expressa est festinatio navigare cupientum.

[401] cernas honesta figura si rem tertiae personae in secundam referas, hoc est 'si quis cernat'.

[402] formicae ad studium respicit conparatio hoc loco, non ad personas. et notandum cautelam exprimi per hanc conparationem. Horatiusparvula, nam exemplo est, magni formica laboris” , Iuvenalisformica tandem quidam expavere magistra” . sane 'formica' dicta est ab eo, quod ore micas ferat. de qua fabula talis est: in Attica regione quaedam puella Myrmix nomine fuit, Minervae ob castimoniam et sollertiam dilecta, quae postea hoc modo Minervae in se odium concitavit. namque cum vidisset Minerva Cererem segetes invenisse, volens ipsa ostendere Atticis quo expeditius segetes parerent, aratrum dicitur invenisse. quod cum manu ageret, et Myrmix ei adhaereret, ausa est occulte aratri stivam subripere, et apud homines se iactare, infructuosum esse Cereris munus, nisi suo uterentur invento, quo terra aratro resoluta expeditius ederet fructus. quod cum proditum aegre tulisset Minerva, Myrmicem illam virginem in formicam convertit eamque, ut proditricem, adversam frumentis, quae semper insequitur et subripit, esse praecepit. quae res cum Iovi miserationem movisset, excogitavit quemadmodum formicae honorem daret. nam cum Aeacum, filium suum ex Aegina susceptum, Thessalis imponeret regem et agros ipsos videret hominibus indigere, formicas colligi in unum iussit easque in homines commutavit: unde Myrmidones appellati sunt. farris solum nomen est, quod 'r' geminet in genetivo: monadicon est ergo, sicut 'sol'. item 'cor cordis' solum in 'dis' mittit genetivum. item 's' geminat 'as assis'. et haec carent exemplis.

[403] cum populant antique dixit: nam hoc verbum apud veteres activum fuit, nunc tantum deponens est. et bene rei parvae per metaphoram sublimitatem dedit, ut non videatur de formicis, sed de exercitu loqui. hiemis memores hoc est caute, in adventum hiemis: Horatiusquae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit” . tecto suo tecto, id est cavernis.

[404] it nigrum campis agmen utit portis iubare exorto” . et est hemistichium Ennii de elephantis dictum, quod ante Accius est usus de Indis.

[405] calle angusto 'callis' est semita tenuior, callo pecorum praedurata: unde et callum et callidos dicimus: 'semita' est semis via, unde et semita dicta est: 'via' id est actus dimidius, qua potest ire vehiculum: nam 'actus' duo carpenta capit, propter euntium et venientium vehiculorum occursum. grandia trudunt quae portare non possunt.

[407] moras tardas, morantes: quia solent resistere. semita fervet aptum verbum festinationi, ut e contrario 'frigidum' tardum.

[408] quis tibi tunc dido cernenti totum hoc magna prosphonesi dictum est: plus enim est in re, quam in verbis: quamvis enim totum dictum non sit, tamen et cogitatur et capitur ab auditore: haec est enim magna emphasis, quae perpetuam personam conplectitur. Terentiusquid illi tandem credis fore animi misero, qui cum illa consuevit prior?”

[409] fervere late infinitus hic a tertia est coniugatione, id est a 'fervo fervis': nam secundae coniugationis verba perdito 'e', quod habent ante 'o', in tertiam migrant, ut 'ferveo fervo', 'fulgeo fulgo': hinc estfervere Leucaten auroque effulgere fluctus” . sic etiam Horatiusvade, vale, cave ne titubes mandataque frangas” : nam 'cave' 've' longa est, nec vocalis sequitur, ut in bucolico “'vale, vale' inquit, 'Iolla'” : sed dicimus a tertia coniugatione esse imperativum, ut 'cavo cavis'. hinc etiam Catullus 'cavere' dixit.

[410] arce ex summa regum enim fuit habitare in arcibus propter tutelam. denique Romae Valerius cum in Esquiliis domum haberet altissimam, invidiae causa eam conplanavit. item Augustus post Actiacum bellum Palatium ex suo praecepto aedificatum, cum esset domus privata, donavit reipublicae.

[411] tantis clamoribus nautarum scilicet vocibus. misceri pro 'repleri' aut 'commoveri'.

[412] improbe amor exclamatio a poeta contra amorem. et hoc est quod Horatius dicithoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor” . tale est et illud in tertioauri sacra fames” , id est cupiditas: nam et illic amoris est increpatio, qui secundum philosophos omnium generalis est rerum. hinc est quod apud inferos Eriphyla inter amantes commemoratur, quae monile concupierat.

[413] ire iterum in lacrimas hinc est amoris inprobitas, quae cogit lacrimis rogare dudum superbam. est autem speciosa elocutio 'pergit in lacrimas'. precando 'precando' cantando. in hoc modo 'do' naturaliter brevis est: sic Terentianusut vitae dubius varios renovando dolores” : plerumque tamen a Vergilio producitur, utcantando tu illum?” itemcantando rumpitur anguis” .

[414] summittere amori 'animos' quidam pro 'iras' accipiunt, ut 'animosus' dicitur pro 'iracundus': et 'supplex animos summittere amori' id est supplices preces adhibere, quae erat amore victa. 'summittere' autem 'amori', ac si diceret, non Aeneae: aut certe Aeneam amorem vocavit. ubique tamen subaudiendum 'cogitur'.

[415] nequid inexpertum frustra rogabat, inquit, non spe inpetrandi; sed ne esset, quod sibi posset inputare, si non rogasset, quamquam frustra rogaret: id est, ne derelinqueret medium aliquod intemptatum: et hoc 'frustra', quia moritura erat. Terentiusomnia experiri certum est, priusquam pereo” . et 'frustra' ex iudicio poetae est. sic Sallustiusfalso queritur de natura sua genus humanum” , ut suprahoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: