previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[396]

[398] inclusus muris quem pulsum ille iactabat. aggere saeptus sicut supravestris, o cives, undique saeptus aggeribus” .

[399] nulla salus bello capiti cane talia demens dardanio quotiens argumentum non possumus solvere, aut contraria obiectione aut risu aut maledicto, ut hoc loco, adversario respondemus. 'cane' autem pro 'divina'. et bene hic male ominantem canere dicit, ut vatem. quibusdam videtur vulgare convicium, ut est 'tibi et capiti tuo', sed honestatem dicto additam per varietatem. dardanio rebvsque tuis simul eum Aeneae iungendo vult latenter ostendere proditorem.

[400] proinde itaque. et est ordo 'nulla salus bello; proinde omnia magno ne cessa turbare metu': cetera per parenthesin dicta sunt, hoc est 'capiti cane talia demens Dardanio' et cetera.

[401] extollere vires gentis bis victae contra premere arma latini haec est virtus eloquentiae. 'bis' autem 'victae' ab Hercule et ab Argivis. 'arma' autem 'Latini' invidiose dixit: nam debuit 'mea' dicere. et hoc ad illud quod ille dixeratius proprium regi patriaeque remittat” .

[403] myrmidonum proceres Graecorum principes. dicit autem Patroclum et Achillem: nam licet ipsi aliunde fuerint, tamen Myrmidonibus imperarunt. haec autem ponit inter inpossibilia. et utitur Graeco proverbio ἄνω ποταμοί: sic Horatiuset ante Padus Matina laverit cacumina” . et sic est modo dictum, ut in quartonunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso” .

[405] retro fugit avfidus undas quod est contrarium. Aufidus autem Apuliae fluvius est, iuxta Canusium civitatem cadens in Adriaticum pelagus.

[406] vel cum se pavidum contra mea ivrgia fingit contra illud quod aitdet libertatem fandi flatusque remittat” . nam hoc dicit: timorem suum naturalem invidiose in meam causam retorquet, ut meae praesentiae, non illius naturae, quod timet esse videatur. hoc est enim quod planius infert, dicens 'et formidine crimen acerbat', id est quam simulat.

[407] artificis scelus nam sceleratorum est simulare formidinem. acerbat nomen sine verbi origine: non enim facit 'acerbo'.

[409] habitet tecum et sit pectore in isto id est pessima et vilis anima habitet in membris congruis: nam 'talem' vilem et pessimam accipimus, quam nefas est perire ea dextera, quae non inertes, sed quae viros fortes tantum consuevit occidere. et hoc ad illudlicet arma mihiet cetera.

[410] consulta revertor 'consultor' est qui consulit, 'consultus' qui consulitur, 'consultum' vero res ipsa de qua quis consulitur. bene ergo 'consulta' de quibus consulis.

[411] si nullam nostris vltra spem ponis in armis insinuatione utitur, id est callido et subtili aditu ad persuadendum: vult enim dicere melius esse interire, quam pacem rogare. quod quia aperte non audet, latenter et paulatim ad hoc serpit. namque inter principium et insinuationem hoc interest, quod principium est aperta rei enuntiatio, insinuatio autem, ut diximus, est callida et subtilis oratio. 'in armis' autem aut meis, aut Latinorum omnium generaliter. vltra modo tempus significat, alias locum.

[412] si tam deserti sumus si ita, si valde. et hoc propter Diomedem, qui solus negavit auxilia. ergo 'deserti' ab auxiliis accipiendum.

[413] neque habet fortuna regressum omnia quae sibi possunt obici, ponit, sed cum solutionibus suis; nam et fortuna non est inmutabilis, et qui semel pellitur, iterum in proelium potest reverti. et ab auxiliis non sunt penitus destituti, et in ipsorum exercitu est adhuc plurimum spei. est autem syllogismus.

[414] oremus pacem argumentum ab honesto. dextras tendamus inertis felicitatem rei verbis expressit.

[415] quamquam o si solitae quidquam virtutis adesset non se inertiae arguit, sed queritur de virtute omissa per neglegentiam. et videtur voluisse dicere: si solitae quicquam virtutis adesset, numquam ad hoc cogeremur; sed reliquit. 'o' autem dolentis est exclamatio, et intellegimus inmoratam esse illic eius orationem: nam exarsit dolore, quia aperte non potuit dicere moriendum potius esse, quam hostes rogandos: quod tamen dixit, conferens se ad alias personas et laudans eos quibus contigit perire, ne ista conspicerent. et servavit viri fortis personam, ut paenituerit eum dixisse 'oremus pacem'.

[416] ille mihi ante alios utrum generaliter 'ille' pro 'quicumque occubuit' accipiendum est, an Mezentius? ante alios melior, omnibus praeferendus. fortunatusque laborum sicutlaeta laborum” : et est Graecum.

[417] egregius animi figurate dixit. tale videret vel hostes rogari: vel, quod latenter insinuat, tradi alteri sibi ante desponsatam. ideo et medie dicto, quoniam res eius agebatur, 'ne quid tale videret' posuit: quis enim eum ferret dicentem moriendum potius, quam de nuptiis eius mutandum?

[418] semel ore momordit 'semel' cito, confestim, id est qui tota mortis celeritate consumptus est, quasi nihil ultra passurus. vulnerati autem solent vel terram vel arma mordere, ne dolorem eorum indicet gemitus: Lucanus de Pompeiotimuit, ne quas effundere voces vellet et aeternam fletu corrumpere famam” .

[419] adhuc intacta ivventus non quae non pugnavit, sed de qua adhuc delectus habendus est.

[420] urbes italae quia Diomedes peregrinus fuerat. nam hoc dicit: habemus robur Italum, non Graecum militem, inertem et dissolutum. supersunt superabundant, adsunt ultra quam bella deposcunt.

[421] sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine mire agit, post confirmatas partes suas Troianorum integras vires inminuens. quid enim proderat dixisse, quod superessent Latinis auxilia, si etiam Troianorum integrae vires esse probarentur? cum multo gloria venit sanguine ac si diceret: non est iudicanda victoria quae per inmensa detrimenta contingit. et hoc est unde laudat Sallustius duces, qui victoriamincruento exercitureportaverunt.

[422] sunt illis sva funera id est Troianis. legitur et 'illi', et aut 'Aeneae' intellegimus, aut adverbium loci est pro 'illic', ut in secundopatet isti ianua letopro 'istic'. parque per omnes tempestas sic alibiquanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos” : nam bello crebro comparat tempestatem.

[423] indecores 'decor' decoris facit, sicut 'auctor' auctoris: 'decus' decoris, sicut 'pecus' pecoris. similiter facit in compositione 'indecor' indecoris, 'indecus' indecoris. ergo in neutro 'co' brevis est, in masculino producitur: unde apparet systolen fecisse Vergilium. nam 'indecores' nominativus est pluralis a masculino, ab eo quod est 'indecor': nam non potest 'hic indecus' facere: neutrum enim 'us' terminatum, masculinum ex se non facit. aut certe dicamus 'indecores' declinationem esse, cuius nominativus singularis non invenitur. in limine primo quasi in ipso initio et aditu infelicitatis: et ad illud respexit quod supra dixeratet semel agmine verso funditus occidimus” .

[425] multa dies illi rei vehementer incumbit, quia dixeratneque habet Fortuna regressum” , dicens Fortunam tam labores, quam felicitatem pro temporum qualitate mutare. 'dies' autem tempus. quidam sane non 'dies multa' accipiunt, sed 'multa retulit in melius': et 'varii aevi' non ut ipsum varium sit, sed ut fortuna eius.

[427] lusit decepit, utquid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis ludis imaginibus?” et in solido rvrsus fortuna locavit subaudis 'multos'. et est sensus: in solidum revocavit oppressos et paulo ante derelictos, lusit vero et decepit felices.

[428] non erit avxilio nobis aetolus et arpi redit ad rem, quia occurrebat: sed negantur auxilia. Aetolum autem dicendo eius vires ex Graecae gentis commemoratione debilitat, ut ostendat plus esse in Messapo ac Tolumnio, si Diomedes, et infelix et alienus finibus, commemoraretur.

[429] at messapus erit felixque tolumnius bene duo iunxit quae quaeruntur in bello, fortitudinem et felicitatem: nam de Messapo iam legimusquem neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro” . utrumque autem contra Diomedem dixit, quem dicendo Graecum, inertem significavit. infelicitatem vero eius supra dicta legatorum verba testantur. oportune ergo hic 'felix', quod Diomedi nec post victoriam contingit.

[430] nec tarda sequetur gloria litotes figura: minus enim dixit quam voluit. nam hoc significat: Latina pubes celerrime victoriam adipiscetur, quam vix Graeci post decennium sunt adepti.

[432] est et volscorum egregia de gente camilla ut in septimo, segregem eam a virorum efficit multitudine: et quoniam a sexu non potest, laudat ex gente. et vult ostendere de viris amplius sperandum, si et femina dimicaret: aut ut Dranci exprobraret, puellam non metuere Troianos, quos Diomedes timeret et Drances.

[434] quod si e. q. s.] quasi falsum sit quod Drances dixerat: supra enim aitillum aspice contra” . quod si me solum teucri in certamina poscunt quia audiitillum aspice contra qui vocat” . etiam utitur ductu: nam oblique promittit se singulari certamine dimicare velle, cum nolit. similiter etiam in duodecimo agit, dicens inrisoriesedeant spectentque Latini” .

[435] idque placet hinc apparet eum nolle pugnare: si placet, inquit, vobis hoc fieri quod hostis postulat. tantvmque bonis commvnibus obsto et in tantum obsum commodis publicis, ut nisi solus dimicavero, concidat universa res publica. et imputat tamquamhoc faciat, quod pro omnibus facturus est.

[436] non adeo non multum: nam verecunde dicit adsuetam manibus suis esse victoriam. et bene manus per quas fit ipsa victoria. et contra 'manus dare' dicuntur qui dedunt se victi.

[437] tanta pro spe ut solus dicar servasse rempublicam: vel spe matrimonii.

[438] ibo animis contra ac si diceret, si desunt corporis vires. commendat autem gratiam certaminis, ne invitus videatur adduci. vel etiam. magnum praestet achillem et 'praesto illum', id est melior illo sum, et 'praesto illi' dicimus: Cicero in Caesarianistanto ille superiores vicerat gloria, quanto tu omnibus praestitisti” .

[439] vulcani manibus paria indvat arma bene addidit 'paria', nam etiam Aeneas habuit arma Vulcania: licet possimus dicere quod hoc Turnus ignoret; quod tamen non valde idoneum comprobatur. vulcani e. q. s.] mire, quasi falsum sit Aenean habere arma Vulcani.

[440] vobis animam hanc soceroque Latino bene sibi et favorem conciliat populi, et a soceri nominis praeiudicio Latini inplicat voluntatem.

[441] turnus ego quem Drances contemnit. vlli veterum secvndus dicimus et 'secundus illi' et 'secundus ab illo'.

[442] solum Aeneas vocat contra illudillum aspice contra qui vocat” .

[443] nec drances potius sive est haec ira deorum morte luat sive est virtus et gloria tollat sensus obscure quidem dictus, sed facilis et qui de usu numquam recedat: nam ita irati de inimico dicere consuevimus 'abeat, nec bonis meis nec malis rebus intersit: nolo sit aut meae particeps gloriae, aut in me invidiam ex infelicitatis communione commoveat': sicut nunc de Drance dicit 'sive est haec ira deorum, morte luat', id est, si periturus sum iracundia deorum, nolo invidiam sustinere, si Drances forte pariter moriatur; si vero me virtus et gloria comitabuntur, nolo ignavus felicitatis alienae sit particeps, si, dum meis pugnat auspiciis, forte superarit. alii sic accipiunt: 'sive est haec ira deorum' uter, inquit, eventus ex hac pugna sequetur: vel ira deorum, si vincar, vel gloria, si vicero: mihi potius quam Dranci adscribatur. alii sic: nec Drances potius, si pereundum est, ira deorum pereat; aut, si vincendum est, gloriam consequatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: