previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[755]

[756] dardaniam prolem Albanos reges, qui tredecim fuerunt de Aeneae et Laviniae genere: unde ait 'Itala de gente'.

[758] inlustres hoc nomen notitiae fuit, non meriti: unde etiam in meretricibus invenitur, nam et nobiles et inlustres vocantur. in nomen ituras in gentem, utnomen Echionium matrisque genus Peridiae” .

[760] ille vides pura ivvenis qui nititur hasta Aeneas, ut Cato dicit, simul ac venit ad Italiam, Laviniam accepit uxorem. propter quod Turnus iratus, tam in Latinum, quam in Aenean bella suscepit a Mezentio impetratis auxiliis: quod et ipse ostendit dicensse satis ambobus Teucrisque venire Latinisque” . sed, ut supra diximus, primo bello periit Latinus, secundo pariter Turnus et Aeneas, postea Mezentium interemit Ascanius et Laurolavinium tenuit. cuius Lavinia timens insidias, gravida confugit ad silvas et latuit in casa pastoris Tyrrhi: ad quod adludens aitTyrrhusque pater, cui regia parent armenta” : et illic enixa est Silvium. sed cum Ascanius flagraret invidia, evocavit novercam et ei concessit Laurolavinium, sibi vero Albam constituit. qui quoniam sine liberis periit, Silvio, qui et ipse Ascanius dictus est, suum reliquit imperium: unde apud Livium est error, qui Ascanius Albam condiderit. postea Albani omnes reges Silvii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, utMurranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos” . pura ivvenis qui nititur hasta id est sine ferro: nam hoc fuit praemium apud maiores eius qui tunc primum vicisset in proelio, sicut ait Varro in libris de gente populi Romani.

[763] silvius Albanum nomen quia omnes Silvii dicti sunt. tua postuma proles postumus est post humationem parentis creatus. per hoc autem Aenean cito ostendit esse periturum, et statim infert consolationem dicens 'quem tibi longaevo', id est deo: aevum enim proprie aeternitas est, quae non nisi in deos venit: EnniusRomulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit” . male autem vindicavit usus, per quem dixitlongaevosque senes” .

[766] unde a quo, utgenus unde Latinum” : nam posteri eius fuerunt qui postea apud Albanam regnavere civitatem.

[767] proximus ille procas standi ordine, non nascendi: nam sextus est rex Albanorum. item Numitor tertius decimus fuit.

[770] si umquam regnandam acceperit Albam Aeneas scilicet Silvius. et hic ostendit omnes Albanos reges Silvios dictos. 'acceperit' autem a tutore, qui eius invasit imperium: quod ei vix anno quinquagesimo tertio restituit. et rem plenam historiae per transitum tetigit.

[772] civili tempora quercu 'civica' debuit dicere, sed mutavit, ut e contra Horatiusmotum ex Metello consule civicum” , pro 'civilem'. querceam autem coronam accipiebant qui in bello civem liberassent, ideo quia ante causa vitae in hac arbore hominibus fuit, qui glandibus vescebantur. aliae enim erant murales, aliae agonales, id est lemniscatae. muralis dabatur ei qui prior murum ascendisset.

[773] hi tibi nomentum hae civitates sunt priscorum Latinorum ab Albanis regibus constitutae: quamquam Collatiam Tarquinius constituisse dicatur, qui, ut erat superbus, eam ex collata pecunia constituit, unde et Collatia dicta est. potest tamen fieri, ut ab Albanis fundata sit, aucta a Tarquinio, sicut supra de Tarento diximus, quod Taras fecit, auxit Phalantos. Romam etiam Romulus fecisse dicitur, quam ante Euander condidit, uttunc pater Euandrus Romanae conditor arcis” . urbemque fidenam 'Fidenae' dicuntur, ut 'Thebae'; sed dixit ut Iuvenalisatque vetus Thebe centum iacet obruta portis” : nam varietati studet. unde etiam ait 'Pometios', cum dicatur numero singulari Pometia.

[775] castrumque invi una est in Italia civitas, quae castrum novum dicitur: de hac autem ait 'castrum Inui', id est Panos, qui illic colitur. Inuus autem latine appellatur, Graece Πάν: item Ἐφιάλτης Graece, latine Incubo: idem Faunus, idem Fatuus, Fatuclus. dicitur autem Inuus ab ineundo passim cum omnibus animalibus, unde et Incubo dicitur. 'castrum' autem civitas est; nam castra numero plurali dicimus, licet legerimus in Plautocastrum Poenorum” : quod etiam diminutio ostendit; nam 'castellum' dicimus.

[776] nunc sunt sine nomine terrae atqui in catalogo hinc est dicturus aliquas civitates; sed ex persona sua praeoccupat.

[777] quin et avo comitem sese mavortius addet romulus Amulius et Numitor fratres fuerunt. sed Numitorem regno Amulius pepulit et Iliam, eius filiam, sacerdotem Vestae fecit. de hac et Marte nati sunt Remus et Romulus. qui cum adolevissent, occiso Amulio avum Numitorem in regna revocaverunt et cum eo uno anno regnaverunt. postea propter angustias imperii Romam captatis auguriis condiderunt. ergo 'avo se addet comitem' aut avito se iunget imperio, aut certe, secundum Ennium, referetur inter deos cum Aenea: dicit namque Iliam fuisse filiam Aeneae. quod si est, Aeneas avus est Romuli. unde etiam addidit 'Assaraci quem sanguinis': nam hoc epitheton non sine causa est introductum, quod est proprium Aeneae; nam Assaracus pater est Capyos, Capys Anchisae, Anchises Aeneae.

[779] viden 'den' naturaliter longa est, brevem tamen eam posuit, secutus Ennium: et adeo eius est inmutata natura, ut iam ubique brevis inveniatur. geminae stant vertice cristae omnino in omnibus hoc egit Romulus, ut cum fratre regnare videretur, ne se reum parricidii iudicaret: unde omnia duplicia habuit, quasi cum fratre communia. etenim ad captanda auguria montem Palatinum Romulus tenuit, Aventinum Remus. qui prior sex vultures vidit, post Romulus duodecim. et cum ille tempore, ille numero de condenda urbe certarent, orta contentione de urbis nomine inter exercitum, a Romuli militibus Remus occisus est. fabulosum enim est quod a fratre propter muros dicitur interemptus.

[780] et pater ipse svo superum iam signat honore merito virtutis Mars Romulum deum esse significat: 'superum' enim accusativus est singularis ab eo quod est 'superus, superi'.

[781] illa quam tibi saepe fata promiserunt. inclita graecum est: nam κλυτόν gloriosum dicunt.

[782] imperium terris hoc est in quantum tenditur terra. animos aequabit olympo magnanimitate aequabitur caelo. de hoc autem loco et Trogus et Probus quaerunt.

[783] septemque una sibi muro circumdabit arces bene urbem Romam dicit septem inclusisse montes. et medium tenuit: nam grandis est inde dubitatio. et alii dicunt breves septem colliculos a Romulo inclusos, qui tamen aliis nominibus appellabantur. alii volunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, Ianicularem. alii vero volunt hos quidem fuisse, aliis tamen nominibus appellatos: quae mutata sunt postea, ut de multis locis et fluminibus legimus, utsaepius et nomen posuit Saturnia tellus” .

[784] prole virum virorum fortium. qualis berecyntia mater Phrygia: nam Berecyntos castellum est Phrygiae iuxta Sangarium fluvium, ubi mater deum colitur. per hanc autem comparationem nihil aliud ostendit, nisi Romanos duces inter deos esse referendos.

[785] turrita quia ipsa est terra, quae urbes sustinet.

[788] huc geminas nunc flecte acies totum visum tuum huc dirige et hunc specialiter intuere. sic Asper.

[789] hic caesar et omnis ivli progenies utIulius a magno demissum nomen Iulo” .

[790] caeli ventura sub axem nam cum Augustus patri Caesari ludos funebres exhiberet, stella per diem apparuit, quam persuasione Augusti Caesaris esse populus credidit. hinc estecce Dionaei processit Caesaris astrum” . 'sub axem' ergo, id est ad divinos honores.

[791] hic vir hic est 'c' littera pro duplici non nisi in monosyllabis habetur, uthoc erat alma parens” , per eorum scilicet privilegium. unde falsum est quod Terentianus dicit, eam pro metri ratione vel duplicem haberi vel simplicem. nam si hoc esset, etiam in disyllabis pro duabus haberi debuerat, quod nusquam invenimus. litterae enim naturam servari et in polysyllabis convenit.

[792] divi genus Caesaris, qui factus est deus. 'genus' autem dicit non solum iure adoptionis, sed etiam consanguinitatis: nam Atiae fuit filius, quae erat soror Caesaris. hic autem Augustus Caesar hoc nomen accepit a patre adoptivo: nam ante Octavianus dictus est a patre Octavio, Atiae marito.

[793] saecula qui rursus Latio sub Saturno dicit aurea saecula fuisse in orbe terrarum, sub Augusto tantum in Italia.

[794] garamantas populi inter Libyam et Africam, iuxta κεκαυμένην. indos populi orientis extremi.

[795] iacet extra sidera tellus nulla terra est, quae non subiaceat sideribus: unde perite addidit 'extra anni solisque vias', ut ostenderet XII. signa, in quibus est circulus solis. significat autem Maurorum Aethiopiam, ubi est Atlas: de qua LucanusAethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri(3.253).

[797] torquet sustinet. aptum vicinum, ut diximus supra.

[798] iam nunc et caspia regna fines Assyriorum, in quibus sunt πύλαι Caspiae. quod autem dicit verum est: nam et Suetonius ait in vita Caesarum, responsa esse data per totum orbem, nasci invictum imperatorem.

[799] maeotia tellus Scythia, cuius palus est Maeotis.

[800] turbant turbantur. septemgemini autem septemflui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: