previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[653]

[656] pulchro forti, ut diximus supra.

[657] pulcher aventinus Aventinus mons urbis Romae est, quem constat ab avibus esse nominatum, quae de Tiberi ascendentes illic sedebant, ut in octavo legimusdirarum nidis domus opportuna volucrum” . quidam etiam rex Aboriginum, Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Albanorum rex Aventinus, cui successit Procas. Varro tamen dicit in gente populi Romani, Sabinos a Romulo susceptos istum accepisse montem, quem ab Avente, fluvio provinciae suae, Aventinum appellaverunt. constat ergo varias has opiniones postea secutas, nam a principio Aventinus est dictus ab avibus vel a rege Aboriginum: unde hunc Herculis filium constat nomen a monte accepisse, non ei praestitisse. insigne paternum absolute dixit.

[658] centum angves secundum Simonidem, ut diximus supra; nam alii dicunt novem fuisse.

[659] collis aventini silva in silva collis Aventini. et dicendo 'Aventini' ostendit iam antea ita esse nominatum. rhea sacerdos adludit ad nomen matris Romuli, quae dicta est Ilia, Rhea Silvia.

[660] furtivum inlicite conceptum, quippe a sacerdote: sic aitet dulcia furta” .

[661] mixta deo μιχθεῖσα, Graece dixit. mulier compendiose mortalem dixit: consequens namque fuerat ut diceret 'mixta deo mortalis'. lavrentia arva Laurentum civitas plurimum potuit, nam omnia vicina loca eius imperio subiacuerunt: unde nunc ait 'arva Laurentia', cum iuxta Tiberim armenta Hercules paverit. sed secundum antiquum situm, ante Albam et Romam, Tiberis Laurentini fuit territorii.

[662] geryone Geryones rex fuit Hispaniae. qui ideo trimembris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae: Baliaricae minori et maiori et Ebuso. fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit. hunc Hercules vicit. qui ideo fingitur ad eum olla aerea transvectus, quod habuit navem fortem et aere munitam. hunc Geryonem alii Tartessiorum regem dicunt fuisse et habuisse armenta pulcherrima, quae Hercules occiso eo abduxit. de cuius sanguine dicitur arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine ossibus ferat. sane sciendum declinari 'hic Geryones, huius Geryonae'—unde esttergemini nece Geryonae” —ut 'Anchises Anchisae': unde usurpavit Sallustius 'Geryonis' dicens. veniens autem Hercules de Hispania per Campaniam in quadam Campaniae civitate pompam triumphi sui exhibuit: unde Pompei dicitur civitas. postea iuxta Baias caulam bubus fecit et eam saepsit: qui locus Boaulia dictus est, nam hodie Bauli vocatur. tirynthius a Tirynthe civitate Argis vicina, in qua nutritus est Hercules.

[663] Tyrrhenoque boves in flumine lavit hiberas admiratio locorum longinquitate.

[664] pila manu pilum proprie est hasta Romana, ut gaesa Gallorum, sarissae Macedonum. dolones dolo est aut flagellum, intra cuius virgam latet pugio: aut secundum Varronem ingens contus cum ferro brevissimo. dolones autem a fallendo dicti sunt, quod decipiant ferro, cum speciem praeferant ligni. et multi volunt per teretes mucrones 'dolones' dici, per veru Sabellum 'pila' significari.

[666] ipse pedes ad genus respicit: nam et Hercules pedes semper incessit, cum equos habuerit nobilissimos. torquens sustinens, utaxem humero torquet” .

[669] horridus tremendus, non re vera horribilis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: