previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[654]

[655] vix ea fatus erat ad probationis gratiam pertinet quod ea quae Achaemenides adfirmaverat statim adprobavere Troiani.

[656] mole molitione, agitatione.

[657] litora nota 'nota' ante oculorum amissionem potest accipi. sic Statius in nonosequitur tamen inprobus hostem, qua meminit” .

[658] informe ultra formam. ingens potest et superioribus et sequentibus iungi, ut sit 'ingens lumen'.

[659] trunca manu pinus regit cuius caecitatem manu pinus regit.

[661] solamenque mali hinc Quintilianus dixitmagnum caecitatis solatium est habere rem videntis” .

[662] tetigit fluctus et ad aequora venit hyperbaton in sensu, utprogressi subeunt luco fluviumque relinquunt” .

[663] fluvidum propter ὁμοιοτέλευτον 'fluentem' noluit dicere. quod autem dicunt physici de effosso oculo sanguinem numquam fluere, verum quidem est, sed supra non effossum huius oculum, sed terebratum legimus: unde eum constat necdum fuisse curatum. inde aut de fluctibus, aut de spatio oculi.

[664] gemitu cum gemitu.

[665] iam medium altius quam litus vel plus quam litus, id est unde altum incipit: vel sic altum, ut medium putares; nam et in quinto sic dixitinterea medium Aeneas iam classe tenebat, certus iter,” cum adhuc moenia respiceret. fluctu legitur et 'fluctus'.

[666] trepidi festini, utne trepidate meas Teucri defendere navesitemaccepit trepidos ac Nisum dicere iussit” . celerare infinitivum pro pronuntiativo. recepto aut in societatem accepto, aut de periculo liberato, utfrugesque receptasetmedioque ex hoste recepi” .

[667] sic merito quia omnia eius probaverant dicta, ac si diceret, non fallacem, ut Sinonem. sane quibusdam videtur incongruum Achaemenidis nusquam alibi factam mentionem, cum eum hic et salutem merito impetrasse et ut reciperetur a fugientibus dicat.

[669] ad sonitum vocis remorum sonitum vocem dixit: vox enim est omne quod sonat, sic alibifractasque ad litora voces” : nam de hominibus non dixit, quia supra est 'tacitique incidere funem'. vestigia torsit bene uno sermone ostendit, eum revertentem iam audisse sonum remigii.

[670] dextram adfectare dextram intendere et inicere, scilicet sic, ut posset navem tenere. Terentiusad dominam qui adfectant viam” , id est intendunt: nam si 'dextra' legeris, ut sit 'dextra contingere', 'adfectare' 'contingere' caret exemplo. 'adfectare' autem quidam dicunt hoc esse: pronum animum habere ad faciendum quid occupandumque. alii 'adfectare', si 'dextra' legas, pro 'adfectandi' accipiunt, ut sit verbi infinitivus modus pro participio.

[671] nec potis id est nec potis est. 'potis' autem nomen est et declinatur potis, potis, poti, potem, potis, a pote. et nomen esse docet ratio conparationis; nam in superlativo 'potissimus' facit; cui si detraxeris 'simus', invenies nominis positionem, ut 'acerrimus acer', 'fortissimus fortis'. sic autem ut diximus declinari conpositio ostendit; nam 'huius impotis compotis, impotem compotem' facit: quod in simplici difficile invenis, per conpositionem agnoscis facilius.

[672] inmensum magnum. et dictum quod mensura conprehendi non possit.

[673] exterrita tellus poetica hyperbole.

[674] curvis cavernis echo enim in concavis locis est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: