previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[520]

[522] hvmilemque videmus Italiam aut naturam provinciae ostendit: quod verum est in illo transitu: ut SallustiusItaliae plana ac mollia” : aut rem physicam exprimit, quia omne quod continetur altius est ab eo quod continet: aut quia procul visentibus terra humilis semper videtur, ut Lucanuset dubios cernit vanescere montes(3.7).

[524] Italiam tautologia usus est ad exprimendum adfectum navigantum. conclamat valde aut saepius clamat. salutant quidam pro 'adorant' tradunt, ut 'deos salutare'.

[525] corona indvit aut usque ad summum implevit, aut re vera coronavit. mero hic vino; alias 'merum' quod nihil admixtum habet.

[528] di maris per quod navigo, terrae ad quam iturus sum. tempestatum ventorum, aurarum, temporum, serenitatis, utunde haec tam clara repente tempestas?” nam multa significat.

[529] vento septimus casus. spirate et ad ventum pertinet, et ad favorem, utadspirat primo Fortuna labori” .

[530] crebrescunt optatae avrae magnum hic Anchisae ostenditur meritum. patescit propinquantibus, utet angusti rarescent claustra Pelori” .

[531] apparet in arce minervae hic dubium est, utrum 'Minervae templum', an 'in arce Minervae' debeamus accipere. sane Calabria ante Messapia vocata est. hoc autem templum Idomeneus condidisse dicitur, quod etiam castrum vocatur.

[533] evroo ab eo quod est 'Eurous fluctus' ablativum 'Euroo' per derivationem debemus accipere. in arcum in arcus similitudidem, utexcisum Euboi+cae latus ingens rupis in antrum” , in antri scilicet similitudinem. sic de ponto Sallustius, unde hic tulit colorem, “nam speciem efficit Scythici arcus” .

[535] ipse latet re vera procul intuentibus: unde est 'portusque patescit'. nam secundum Donatum 'late patet' non stat versus.

[536] turriti scopuli in modum, in similitudinem turrium, uthinc atque hinc vastae rupes geminiqueet reliqua. refugitque ab litore templum aedificia vicina litoribus longe intuenti videntur in mari, quae accedentibus quasi recedere et retro se agere putantur: vel quia situm est in colle, qui sensim crescit a litore. ideo dixit 'refugit'. tale estterraeque urbesque recedunt” .

[537] primum aut quale numquam ante viderat: aut antequam aliud videret: aut certe quia sequitur porcae albae omen. alii vero 'tondentes primum campum' volunt, id est primam partem campi. sane figurate 'equos omen'; diversa enim significatione idem dixit. sed multi de libris augurum tractum tradunt: iugetis enim dicitur augurium quod ex iunctis iumentis fiat. observatur enim, ne prodituro magistratui disiunctis bobus plaustrum obviam veniat: quod Vergilius oblique ad equos transtulit, quos cum solutos vidisset Anchises, quem auguriorum peritum fuisse non dubium est, ait 'bellum o terra hospita portas, bello armantur'. dicendo 'armenta' oblique intellegit boves quos vitaverat dicere, et ne plaustrum nominaret, ait 'currus'; cum autem dicit 'iugo', veram significationem iugetis facit. sed quia in libris Etruscis invenitur etiam equos bona auspicia dare, subiunxit 'spes est pacis, ait'.

[538] candore nivali pro 'candoris nivalis', ablativum pro genetivo: et hoc victoriae omen pertinet. simul notandum Anchisen omnem habere divinandi peritiam: hinc illuddivinique ossa parentis” .

[539] terra hospita usurpative 'hospita' dixit; quae enim in 'es' exeunt communia esse possunt; nam femininum in 'a' non mittunt. Lucanushospes in externis audivit curia tectis(5.11). nec mirum abusum esse Vergilium, cum et Plautuspauperadixerit ab eo quod est hic et haec pauper, utpauperque senatusitempauperque domus, nec nota potentum munera” .

[540] bello armantur equi hic 'bello' dativus est, et ratiocinatio divinationis est. armenta armenta dicta sunt quasi apta armis: nam et equi intersunt proeliis, boves arma dant ex coriis.

[541] sed tamen ἀνακόλουθον; nam 'quamquam' non praemisit. olim infiniti temporis. currv pro 'currui': dativus vetus.

[543] spes est pacis, ait ostendit latenter vincere posse Troianos, dicendo supra 'curru succedere sueti' et 'iugo'. et cum praemisisset de bello, post ait de pace, ut id magis remaneret in mentibus.

[544] palladis armisonae bene post belli omen, armorum deam precatur, quamquam hoc quoque templum visum ad omen pertineat.

[545] phrygio velamur amictu sicut dictum est propter visum vel Diomeden vel Ulixen, quando ei Palladium redditum est.

[546] dederat quae maxima vel propter caput velandum, vel ad illud pertinet quod aitproque omnibus unum praedico” : hoc est ut supplicet Iunoni. dederat quae maxima utproque omnibus unum praedico” . rite recte, secundum ritum: unde sequitur 'perfectis ordine votis'.

[547] ivnoni argivae id est magnae, utIunonis magnae” : aut inimicae Troianis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: