previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[691]

[692] fatus erat proprietatem disciplinae secutus, quod augurum 'effata' dicuntur.

[693] intonvit laevum sinistrum, prosperum, quia caeleste est; quae enim nobis laeva sunt <caelestibus> dextra sunt, ut diximus supra. 'sinistrum' autem a sinendo dictum, quantum ad auguria pertinet, quod nos agere aliquid sinat, unde alibisiquem numina laeva sinunt” . sed hoc loco pontificalis inducitur disciplina. nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascaniipro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem; subiungit enim 'vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum'. prosperum, quia sereno caelo sive audita, sive visa fuerint: quod hic utrumque ostendit 'subitoque fragore intonuit laevum', quod ad auditum scilicet pertinet. iterum adiunxit quod ad visum pertinet 'et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit'. hoc autem auspicium cum de caelo sit, verbo augurum maximum appellatur. sinistras autem partes septentrionales esse augurum disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significatiora esse fulmina, quoniam altiora et viciniora domicilio Iovis.

[694] multa cum luce cucurrit nunc theologicam rationem sequitur, quae adserit, flammarum quos cernimus tractus nimbum esse descendentis numinis; alibi physicam, utvento inpendente videbis, flammarum longos a tergo albescere tractus” . facem ducens lumen, quod utique ex facibus nascitur.

[695] super labentem quidam hoc verbum unam partem orationis esse tradunt.

[696] idaea clarum se condere silva stellae huius cursus ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere. quod dicit 'multa cum luce' ostendit claros; quod 'signantem vias' scintillas quasdam dicit relictas, quae ostendunt remansuros in diversis partibus socios; quod 'longo limite', ostendit errorem; quod 'sulcum' dicit, significat longum 'maris aequor arandum'; quod ait 'sulphure fumant' divini ignis odor ostenditur; fulgura enim odor sulphuris sequitur; ex fumo autem mors Anchisae, sicut eius oratio sequens indicat. 'cedo equidem', quasi dicat, licet sciam me esse moriturum. et bene quamdiu vivit Anchises, totum ei conceditur. quidam fumo bellum, quod in Italia futurum erat, significari tradunt.

[699] victus genitor quasi pertinax et a pristino proposito recedens. se tollit ad avras verbum augurum, qui visis auspiciis surgebant e templo: unde est 'extemplo'.

[700] adfaturque deos agit diis gratias. vel certe invocat.

[701] iam iam nulla mora est et 'cedo equidem' ostendit eum Aeneae dictis consensisse.

[702] dii patrii servate domum servate nepotem: vestrum hoc avgurium hic ostendit, Anchisen ea quae optabat per impetrationem augurii meruisse: augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum. perite ergo signum de caelo 'augurium' dixit. ideo et adiecit 'servate domum', id est genus, familiam: 'servate nepotem', a quo certum erat Romanam prolem propagatum iri.

[703] vestroque in numine Troia est in vobis habeo Troiam: propter illudhas mihi servassent sedes” . alii ita exponunt: augurium numenque vestrum efficiat, ne putem Troiam perisse.

[704] cedo cedere proprie dicitur qui contra sententiam suam alteri consentit, utcedamus Phoebo” . comes ire recuso tantum ad solatium itineris, quippe moriturus, ut in sexto Aeneasille meum comitatus iter” . vult enim Vergilius etiam Aeneae concedere patris peritiam.

[705] dixerat ille hic distinguendum. alii 'ille' et 'ignis', sed male. et iam dum negat, dum ostenduntur auspicia.

[706] propivsque [quamvis secreta domus sit.] propter illudarboribusque obtecta recessit” . et est ordo: incendia propius volvunt aestus, id est calorem. unde etiam 'aestas' dicitur.

[707] ergo age quia consensisti, et ignis propinquat. 'age' autem non est modo verbum imperantis, sed hortantis adverbium, adeo ut plerumque 'age facite' dicamus et singularem numerum copulemus plurali. cervici 'cervix' cum numero singulari dicitur, collum significat; si plurali utamur, superbiam ostendimus, ut in Verrinisfrange cervices” .

[710] ambobus erit et ad filium et ad patrem potest referri; sed melius ad patrem, quia de Ascanio post loquitur.

[711] et longe 'longe' valde, utTiberinaque longe ostia” . nam 'longe' non potest, quia sequitur 'pone subit coniunx'. et bene ire singulos facit: scit enim multitudinem facile posse deprehendi. vel 'longe' ideo, ut sit prooeconomia, quod errare potuerit. servet autem custodiat, utet tantas servabat filia sedes vel servantem ripas” .

[712] famuli unde familia.

[713] urbe egressis hic ablativo iunxit, ut Horatiusegressum magna me accepit Aricia Roma” . Sallustius accusativo, utraro egressa fines suos” . ergo utrumque dicimus. tumulus modo terra tumens, alias sepulcrum. prudenter autem circa turbatos pluribus utitur praeceptis, [diversa signa dat] quia scit, timoris comitem esse oblivionem. templumque vetustum desertae cereris bene Cereris fanum ante urbem <esse facit>, quae dea rusticorum est. et librate Aeneas et Cereris templum et vetustum elegit, ad quod nec viris erat aditus, sicut hostes putabant: nam Aeneas scit, ante esse profanatum: nec praedae spe Graeci poterant duci.

[714] desertae cereris utrum a sacerdote, qui in sexto extinctus inducitur, utCererique sacrum Polyboeten” : an 'desertae' belli tempore propter decennalem obsidionem? an 'desertae' a filia, utnec repetita sequi curet Proserpina matrem” . antiqua cupressus ad vetustatem rettulit. cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.

[715] religione patrum timore: et est reciprocum. sic Terentiusnam mihi nihil esse, religio est dicere” , id est metus; item Vergilius contramultosque metu servata per annos:” conexa enim sunt timor et religio, ut Statiusprimus in orbe deos fecit timor” .

[716] ex diverso ut non sit suspicio Graecis.

[717] cape sacra manu non est dantis, sed hortantis, ut tollat, quia sequitur 'me bello e tanto digressum et caede recenti attrectare nefas': scit enim Graecos ex pollutione Palladii piaculum commisisse.

[719] flumine vivo perenni, quia iugiter aqua fluens viva vocatur. flumine vivo semper fluenti, id est naturali, utvivoque sedilia saxo” . est autem augurale verbum.

[720] ablvero pro abluam.

[721] latos umeros aut more heroum se laudat: aut certe sternendo latos facit. vel 'latos' sufficientes; vult enim ostendere, totum se ad onus praebuisse: et ideo 'umeros', non 'umerum'.

[722] insternor eleganter tamquam onus laturus, ut de animalibus.

[723] succedoque oneri figura est, utsuccedunt muro et flammas ad culmina iactant” .

[724] inplicvit puerilem expressit timorem, ne manu excidat patris. sequiturque patrem non passibus aequis bene de praesente puero, qui, ut putabatur, inter manus reginae erat positus, expressit adfectum.

[725] pone 'post', sed loco tantum, non et tempori adiungitur. et adverbium est, atque ideo ultima syllaba habet accentum. subit sequitur. opaca locorum quia dixitarboribusque obtecta recessit” . est autem elocutio, utstrata viarum” . alii 'per opaca', per crassa accipiendum putant; vel 'opaca' obscura. alibi 'opacum' amoenum.

[726] et me quem dudum naturalia plus timet. quasi et vir fortis et pius non timet bellicum timorem, sed naturalem, propterea quia sequitur 'comitique onerique timentem'.

[727] glomerati ex agmine propter illud 'undique collecti invadunt'.

[728] nunc omnes terrent avrae hic ostendit, etiam fortes viros pro ratione temporis et causarum et debere et decere metuere. sonus excitat omnis consternat.

[729] suspensum sollicitum. comitique quidam 'comiti' pro comitibus accipi volunt; nam et pro Creusa eum timere putant intellegi, et singulariter dictum, ut 'equitem' et 'peditem' de multitudine dicimus.

[731] subito cum hysterologia est. nate haec singula pronuntianda sunt, quia perturbatis iugis non datur sermo, nec gaudentibus, nec dolentibus. quidam adfectiose distinguunt.

[733] propinquant non dicit qui, propter sequentem de Corybantibus oeconomiam. cerno non nulli quaerunt, ex cuius persona 'cerno' dictum sit. sed altius intuentes 'cerno' Aeneae dant, ut ipse hunc versum dixisse videatur.

[735] nescio quod trepido excusatio est coniugis longius derelictae. et bene 'nescio quod' ait, quia hoc postea a simulacro uxoris agnoscit. male numen amicum non cum utilitate mea favens uxori, quae in numerum ministrarum matris deum relata est. vel 'male amicum' iratum, utstatio male fida carinis” .

[736] mentem memoriam, ut paulo post aitnec prius amissam respexi” .

[738] fatone erepta crevsa ordo est: fato erepta Creusa substititne, erravitne via. non enim dubitat fato esse sublatam, cum audieritnon haec sine numine divum eveniunt” .

[740] nec post oculis est reddita nostris constat: nam umbram eius vidit tantummodo. alioquin mentiebatur dicendo: non vidi.

[743] hic demum 'hic una defuit', aliter vitium est. 'huc' enim dicere debuit. una id est sola. et videtur improprie de necessaria persona 'una' dixisse, quae non sic debet numerari, quasi numero defuerit, sed quasi adfectui dolentis; sola enim de multis intellegitur.

[744] comites utrum natum et virum, an separatim alios, an famulos dixit? natumque qui per aetatem matrem desiderare debuerat. virumque <fefellit> videtur excusasse oblivionem suam et culpam ad deos rettulisse.

[745] deorumque hypermetrus versus est, ideo, ne si 'deum' per genetivum pluralem diceret, ὁμοιοτέλευτον faceret. dicendo autem 'quem non incusavi amens hominumque deumque' dat sibi amentiam, quia in furore incusavit deos etiam, quod numquam; cum enim dixit 'quem non', intellegimus etiam deos.

[746] vidi crudelius bene se futurus commendat maritus, qui apud feminam sic ostendit priorem se amasse uxorem.

[748] valle recondo hinc iam ostenditur nimia multitudo.

[749] urbem repeto quidam 'repeto' pro 'repetere <statuo>' accipiunt. fulgentibus armis licet intempestive 'fulgentibus' dixerit, tamen potest significasse scutum et galeam, quibus solis caruerat patrem portans et filium ducens.

[750] stat casus placet, utstat quicquid acerbum est, morte pati” .

[752] obscura limina aut per noctem obscura: aut certe posticum 'limina' significat.

[753] qua pro unde. retro observata sequor relego, retro sequor mea vestigia.

[754] lumine lustro oculos circumfero; non enim facem ferre poterat, quia proderetur.

[755] ipsa silentia ipsa quae terrere non debent, praecipue inter hostes. sed ut diximus, naturalibus tantum cedit.

[756] si forte pedem, si forte iteratione auxit dubitationem. inrverant danai quos Venus ante prohibuerat: unde estet ni mea cura resistat” .

[758] ilicet confestim. hoc significat [et] 'ilico'; sed metri ratione variantur. summa ad fastigia vento qui auget flammas, utveluti cum flamma furentibus austris” . 'fastigia' autem modo de summitate proprie dixit: alibi per contrarium de imo, ut estforsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras” . inde est etcaelumque profundum” , quasi cuius porro sit fundus, cum de imo 'fundus', de summo 'fastigium' dicatur.

[760] priami patris eius. arcem ne vel illuc confugisset?

[761] vacvis magnis, quippe illic erant omnia. alii 'vacuis' pro vacuatis intellegunt, ut sit nomen pro participio; aut 'vacuis' a nobis; aut certe 'vacuis' latis. ivnonis asylo templo: unde nullus possit ad supplicium extrahi. dictum 'asylum' quasi 'asyrum'. alii 'asylum' ideo dictum, quod nullus inde tolleretur, id est quod συλᾶσθαι, hoc est abripi, nullus inde poterat; vel quod fugienti illuc spolia non detraherentur; σῦλα enim Graece aut furta aut spolia dicuntur. hoc autem non est in omnibus templis, nisi quibus consecrationis lege concessum est. primo autem apud Athenienses statutum est ab Herculis filiis, quos insequebantur hi, qui erant a patre oppressi, sicut docet in duodecimo Statius. hoc asylum etiam Romulus imitatus est: unde estquem Romulus acer asylum rettulit” , non 'statuit'. quem locum deusLucoris, sicut Piso ait, curare dicitur. sunt quidam qui dicunt, ideo Graecos in templo Iunonis, quod asylum erat, praedam convexisse vel captivos conclusisse, quod ibi caedem fieri non liceret: et ideo feminas et pueros clausos, quod imbellis esset aetas et sexus, quibus etiam hostes parcere consueverunt.

[762] phoenix Achillis magister.

[763] huc pro illuc. gaza census, Persarum lingua. et est numeri singularis tantum.

[764] mensaeque deorum postquam 'excessere omnes adytis'.

[765] crateresque auro solidi qui sunt vel inaurati, vel laminis tecti, vel incrustati. captivaque vestis pro captivorum, et est nota elocutio.

[766] longo ordine longa multitudine, ut in sextounde omnes longo ordine posset” , cum non dicat 'per ordinem'. non enim ordo erat in multitudine.

[768] avsus quia inter hostes. voces iactare quae contrariae sunt latere cupienti. et inquirendi officium ad vocem transtulit propter noctem. 'voces' vero, quia 'iterumque iterumque vocavi'. avsus q. v. i. p. v.] [et] hic ostendit, et se fato evasisse, et fato coniugem perdidisse.

[771] tectis per tecta. et est antiptosis.

[772] infelix simulacrum mihi, non sibi: utquae potui infelix?” per 'simulacrum' autem apotheosin ostendit, quia simulacra deorum sunt, umbrae inferorum. sic Ulixes in Homero apud inferos umbram Herculis cernit, quia post mortem umbrae inferos, animae caelum petunt.

[773] maior imago quia umbra maior est corpore. et per hoc mortuam vult ostendere, aut ex homine deam factam.

[774] steteruntque comae prae horrore.

[775] tum sic adfari infinitus modus pro indicativo. et hic versus in plerisque dicitur non fuisse. quid tantum consolatio est; sequitur etiam divinatio, quae animis liberatis corpore conceditur: unde etiam morientibus datur, utnec longum laetabere: te quoque fata prospectant pariaAcron Mezentio.

[776] insano hic sine ratione, aut certe magno, utinsani feriant sine litora fluctus” . indulgere vel permittere, vel operam dare, utindulgent vino” .

[777] sine numine divum sine fati necessitate: ut enim Statius dicit, fata sunt quae dii fantur.

[778] eveniunt nec te comitem hinc asportare crevsam hic versus caret scansione: unde multi ei 'hinc', multi 'as' syllabam detrahunt. si tamen vis fide servata scandere, sit conversio, ut 'eveniunt, nec te hinc comitem', et potest scandi per synalipham. aliter nec ecthlipsin, nec hiatum, nec synalipham recipit. crevsam quia Latina declinatio est, erit Latinus accentus.

[779] fas pro fato; quia sequitur '“regnumque et regia coniunx parta tibi” '. ille superfluum hoc loco pronomen. olympi cur in paenultima accentus sit, manifesta est ratio apud Latinos: quamquam Graeci discretionem velint per accentum facere montis et caeli, quod superfluum est.

[780] longa tibi exilia subaudiendum 'obeunda'. arandum quia legimussubtrahiturque solum” , non inmerito dixit nunc 'arandum'. hesperiam sequenti epitheto Italiam ab Hispania segregavit, quae et ipsa Hesperia dicitur. et videtur per derivationem etiam errori finem dedisse.

[781] lydius thybris] quia per Tusciam fluit. Tusci enim a Lydis originem ducunt. lydius thybris Tuscus, dictus 'Lydius' a fratre Tyrrheni. nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum eos provincia una non ferret, in sortem miserunt, ut divisis copiis proficisceretur unus ad novas sedes quaerendas. profectus Tyrrhenus est, qui ex suo nomine Tuscos Tyrrhenos vocavit. Lydia autem dicta est, in qua frater remanserat. unde nunc traxit, ut 'Lydium' diceret. Tusci autem a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est ἀπὸ τοῦ θύειν. constat namque, illic a Tage aruspicinam repertam, ut Lucanus meminitsed conditor artis finxerit ista Tages(1.634). apud Tuscos etiam togae usus est; nam hoc habitu in Lydia Iovis simulacrum fuisse dicitur.

[782] leni agmine leni impetu, vel fluore: et multis rebus hoc nomen adiungitur.

[783] regnumque et regia cur ergo Aeneas horum non meminit, et considit in Thracia et aliis locis?

[784] parta an parata, an adquisita armis? lacrimas dilectae pelle crevsae melius ad posteriora referimus, ut dicat: noli flere, nec enim captiva sum. male enim plerique dicunt, quia habes uxorem paratam.

[786] servitum ut serviam; verbum finitum et modus gerundi est.

[787] dardanis laus a maioribus. nurus laus a cognatione. sane hunc versum quidam ita supplevit 'et tua coniunx'.

[788] his oris in quibus colitur plus, quam in Creta.

[789] iamque vale recedentis significatio est: unde et mortuis dicitur, utsalve maxime Palla aeternumque vale” . nati serva communis amorem quasi mater sollicita, quod dixerat, eum aliam habiturum uxorem. bene ergo propter futuram novercam commendatur Ascanius.

[793] manus effugit imago quasi imago, quae non tenetur. naturale enim est, ut non possit teneri. nam in sexto quod aitda dextram misero” , auxilium significat.

[794] par levibus ventis puris et non vehementibus. simillima somno sic Cicerosimillimum deo iudico” . nam genetivo debuit iungi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: