previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[24]

[26] in roseis fulgebat lutea bigis 'lutea' est crocei coloris, utcroceo mutabit vellera luto” : unde multi iungunt 'inroseis', id est non roseis, quasi non rubicundis, ne sit contrarium. tamen secundum Homerum dictum est, qui interdum ῥοδοδάκτυλον, id est rosei coloris digitos habentem, interdum κροκόπεπλον dicit Auroram, id est crocei coloris veste circumdatam.

[27] cum venti posvere cum ortu diei quievere: 'posuere' enim quievere est, sicut contra 'ferre' flare dicimus, utfieret vento mora nequa ferenti” , id est flanti. omnisque repente resedit flatus 'omnis', id est et qui ripae est flatus, et qui pelagi, qui altanus vocatur.

[28] tonsae remi dicti a decutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis.

[29] lucum prospicit in quo erat fluminis numen: diximus enim numquam sine religione esse lucum a Vergilio positum.

[30] hunc inter per hunc: Terentiusdum rus eo, coepi egomet mecum inter vias” . est autem crebra Frontonis elocutio. amoeno umbroso, silvis circumdato.

[31] flavus arena epitheton proprium. et sciendum exitum Tiberini fluminis naturalem non esse nisi circa Ostiam, ubi prima Aeneas castra constituit: nam aliter non procedit quod aitmurorum in parte sinistra opposuere aciem: nam dextera cingitur amni” . postea enim in Laurolavinio castra fecit ingentia, quorum vestigia adhuc videntur.

[33] adsvetae ripis volucres bono compendio usus est.

[34] aethera mulcebant oblectabant, lenibant. corporalia enim sunt elementa, ut diximus supra; non enim mulcetur nisi quod corporale est. supra aittotamque infusa per artus” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: