previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[437]

[439] forent pro essent. morerentur non pugnarent, ut supraoriturque miserrima caedes” .

[441] acta testudine adplicita, vel quae agebatur.

[442] haerent parietibus scalae quod illae, quae feruntur ad pugnam, clavos habeant vel uncos, ut figantur: ideo haerent. postesque sub ipsos si circa portam, 'sub postibus'; si circa fenestras, 'circa postes'.

[443] nituntur pro nitebantur. ad tela id est contra tela. et hoc verum est; nam si 'ac tela', sinistris manibus simul tenent tela et scutum, cum se tegunt.

[445] tecta culmina 'tecta' participium est: aut eandem rem bis dixit. quamvis legatur et 'tota'. domorum veteres 'haec domus', ut merito ablativus 'o' terminatus genetivum pluralem in 'rum' mitteret, ut 'bono bonorum'; sed mutata postea declinatio est, ut 'huius domus' faceret: quod cum ita evenerit, ut ablativus in 'u' terminaretur, genetivum pluralem per 'u' geminat, ut 'ab hoc fructu, fructuum', ita et 'domuum': nam et Iuvenalisviscera magnarum domuumait. nos tamen de antiqua declinatione praesumimus, ut 'ab hac domo, harum domorum' dicamus.

[446] his se propter quae pugnabant. sic Lucanusin pugnam fregere rates(3.674). vel 'his' huius modi. quando quatenus, quoniam.

[447] extrema in morte hoc est ruina civitatis.

[448] decora ab eo quod est 'decus', ut 'pecus'.

[450] obsedere modo pro praesidio tenebant, ut sequentia indicant 'hos servant agmine denso'.

[451] instavrati animi hinc ostenditur, eos superius defecisse: quod supra non dixit.

[452] levare iuvare. vimque virtutem: ut Sallustiussed nostra omnis vis in anima et corpore sita est” . victis qui vincebantur, ut etqua vectus Abas” . victis hoc est, sine vincendi spe laborantibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: