previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[524]

[528] vacva 'vacua' magna, quae difficile conplentur. an 'vacua', quia in unum ad aram confugerant? an 'vacua' iam sine defensoribus?

[529] infesto vulnere bonum schema: 'vulnus' pro telo. infesto vulnere] an 'vulnus' quod inflixit, an quod infligeret?

[530] premit urget, utapri cursum clamore prementem” : alibi 'premit' interficit, vel opprimit, utarmigerumque Remi premit” .

[531] ut tandem ante oculos hoc ideo describitur, ut et contra propositum Priamus incitetur. evasit pervenit: utquam timeo, quorsum evadat” .

[532] vitam cum sanguine fudit modo eos sequitur qui sanguinem sedem vitae volunt, alibi eos qui ipsum sanguinem vitam volunt: utpurpuream vomit ille animam” . potest [tamen] κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegi iterum vulneratum Politen.

[533] hic id est 'tunc'. media autem manifesta. aut certe [potest] secundum consuetudinem dictum; neque enim est mors prima, media, postrema. et potest referri vel ad Priamum, vel ad Politen.

[534] non tamen abstinvit n. v. i. q. p. bene Priamo animositatem regiam dedit, ut mori honeste velit.

[535] at tibi pro scelere exclamat ordo est 'atque dii persolvant grates dignas'. avsis quidam praesumptum tradunt, nec posse in prosa dici.

[536] siqua est vel secundum Epicureos, vel desperat, quia inpune ante aras conspicit caedes. curet ulciscatur.

[537] grates prout res fuerit, vel in bonis vel in malis dicuntur, sicut praemia.

[538] coram modo adverbium [temporis] est, quia verbo cohaeret: utcoram quem quaeritis adsum” . et 'coram' ad personam certam refertur, 'palam' ad omnes. me cernere de spectaculo queritur, non de morte, quia iure belli Politen Pyrrhus occiderat. sed cur ante oculos patris?.

[539] foedasti crudeles impiosque fecisti. funere cadavere: ab eo quod praecedit id quod sequitur. 'funus' enim est iam ardens cadaver: quod dum portatur, 'exequias' dicimus: crematum iam 'reliquias': conditum iam 'sepulcrum'. quidam 'funere' pro caede accipiunt. vultus non nulli pro 'oculos' volunt.

[540] et non ille s. q. t. m. a. tribus generibus parentes obicimus filiis: cum bonis eos negamus aequales, ut hoc loco; cum malos obicimus, utLaomedontiadae” ; item cum non solum bonos adimimus, sed insuper malos obicimus, utnec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, perfide, sed duris genuit te cautibus h. c. H. a. u. t” .

[541] in hoste priamo aut archaismos est, aut 'in hoste', id est cum hostem gereret, cum ipse hostis esset. hic 'Priamo' nomen positum sensum validiorem facit, hoc est Priamo, qui tunc fui, quasi iam esse desierit: scilicet quem operae pretium fuit occidere. ivra fidemque supplicis ervbvit quia, quod Homerus mutat, dicitur Priamus duce Mercurio ingressus Achillis tentoria excitatum rogasse, quem dormientem posset occidere. 'iura' vero, quod a rege rogabatur. fidem, quia supplex. quidam 'iura fidemque' ita intellegunt: 'iura', quod Hectorem reddidit, 'fidem', quod me in mea regna remisit.

[542] sepulcro pro 'ad sepulcrum'.

[543] remisit comitatus usque ad Troiam est. et mire 'in mea regna remisit', cum potuisset per me regna mea capere.

[544] inbelle ipse inbellis, utinutile ferrum” .

[545] rauco aere ad scutum rettulit. protinus aere repulsum statim prohibitum.

[546] nequiquam 'non'. sic Persiusnequiquam fundo suspiret nummus in imo” . sane quidam 'nequiquam umbone pependit' hunc sensum volunt, telum repulsum ne summatim quidem haerere potuit, ut penderet. alii unam eandemque rem bis dictam volunt, et superfluum putant 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', cum praecessisset 'rauco quod protinus aere repulsum', quod idem est 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', et nihil attinuisse dici putant 'summo clipei nequiquam umbone pependit', tamquam non omnino necesse esset, ut de summo clipei penderet, et potuisse dici, nec de clipeo pependit. sed duplicationem narrationis per ἐπεξεργασίαν excusant.

[547] referes ergo haec sarcasmos est, iocus cum amaritudine, uten agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens” . astismos autem est urbanitas sine iracundia, utatque idem iungat vulpes et mulgeat hircos” .

[549] degenerem non respondentem moribus patris.

[550] hoc dicens ostendit, simul dum diceret fecisse. altaria ad ipsa unde sperabat auxilium. aut quia Achilles in templo occisus est, ut ex similitudine vindicta sumeretur. trementem non formidine sed aetate.

[552] dextraque coruscum extulit 'coruscum' si ornatum gemmis caput regis acceperis, sensus talis est: sublato capite gladium in vaginam recondit, quae lateri semper cohaeret. si vero 'coruscum gladium' vis intellegere, lateri Priami infixum accipe, et κατὰ τὸ σιωπώμενον, postea caput esse sublatum.

[554] haec finis ut 'dies', si tempus longum significat, generis feminini est. et omnia Latina nomina inanima, simplicia, a verbo non venientia, 'nis' syllaba terminata masculina sunt: inanima propter 'canis': simplicia propter 'bipennis': a verbo non venientia propter 'finis'. ergo 'clunis' Iuvenalis bene dixittremulo descendant clune puellae” . Horatius malequod pulchrae clunes” . hic talis: uthunc ego te, Euryale, aspicio?” sorte fatali necessitate. vel 'sorte' fortuna, ututere sorte tua” . et quidam 'exitus sorte' pro 'sortis' tradunt, ablativum pro genetivo.

[555] Troiam incensam pro 'Ilium'.

[556] pergama proprie Troianae arces sunt: unde κατ᾽ ἐξοχὴν arces omnes 'pergama' dicuntur, ut poetam dicimus, et intellegimus Vergilium. superbum modo nobilem.

[557] regnatorem asiae quia imperaverat et Phrygiae et Mygdoniae. iacet ingens litore truncus Pompei tangit historiam, cum 'ingens' dicit, non 'magnus'. quod autem dicit 'litore', illud, ut supra diximus, respicit, quod in Pacuvii tragoedia continetur. quod autem Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, a litando dictum; vel quod lituo illud spatium designatur, ratione caret: nam a litando 'li' brevis est, et stare non potest versus. litore] quod Priami corpus ad litus tractum. aut 'litus' pro solo accipiamus, utlitoraque et latos populos” . aut ideo 'litore', ut ostendat litus iam esse, ubi fuerat Troia, utet campos ubi Troia fuit” .

[558] avulsumque umeris caput hoc est quod κατὰ τὸ σιωπώμενον accipi debet; hoc enim claris et fortibus viris fieri solebat, utquin ipsa arrectis, visu mirabile, in hastis praefigunt capita” . sine nomine sine agnitione, aut sine dignitate. aut simpliciter 'sine nomine'; a capite enim quis nomen ducit?.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: