previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[301]

[302] ante equidem summa de re statvisse Latini latenter arguit Turnum, quod sibi non obtemperaverit, ut foedus fieret, in septimo scilicet ubi dixitte, Turne, nefas, te triste manebit supplicium” : nam modo hoc tempus revolvit. vellem statvisse olim est quod volui his malis terminum dare. 'vellem' autem 'statuisse' sic dixit ut 'vellem fecisse': et est conpendiosa elocutio, cum querimur non esse factum quod fieri debuit.

[303] non tempore tali adiuvandum pronuntiatione: id est post tanta quae pertulimus mala. et oportune deliberandi quidem de hac re existimat intervallum esse, hostili exercitu inminente, et per hoc magis suadet, dum tam infestos probat, ut sibi nec pacem petere permittatur.

[305] bellum inportunum concepit gravem iracundiam, et sic in haec verba prorupit. 'inportunum' autem est ubi nullum refugium est, quod caret portu, id est quiete, ubi nullus portus est. nam hoc quodammodo dicit, in naufragium fertur ista contentio, quia supra audierat periculum esse etiam superare Troianos. et enarrat cur 'inportunum', dicens 'cum gente deorum invictisque viris gerimus'. cives ἐκφώνησις. cum gente deorum qui a diis originem ducunt.

[306] invictisque viris gerimus atqui supra legimusbis capti Phryges” . sed invictos ideo dicit, quia sequetur 'nec victi possunt absistere ferro'. 'possunt' autem 'absistere' mire ait, ac si diceret: etiam si velint, eos a bellis discedere natura non patitur. Enniusqui vincit non est victor, nisi victus fatetur” . Varro et ceteri invictos dicunt Troianos, quia per insidias oppressi sunt: illos enim 'vinci' adfirmant qui se dedunt hostibus.

[308] adscitis evocatis, adiunctis. ergo et gradatim accedit ad desperationem, quae cogit pacem esse poscendam. aetolum in armisa patri usque adde id Diomedis mentionem intulit.

[309] ponite deponite. spes sibi quisque subaudis 'sit'. et late patet ista sententia, vel quod alienis egere auxiliis non oporteat, vel quod meminisse singuli spei suae debeant, ut ea sperent tantum, quibus possunt potiri. sed haec quam angusta videtis ut unusquisque in se tantum spem habeat quam sit augustum, videtis. cetera absolute dixit, id est exercitus, auxilia, vires imperii: quae quia sic videtis adflicta, quid restat, nisi ut pacem petamus?

[311] ante oculos interque manus sunt omnia vestras ac si diceret, non egent narratione. 'inter manus' autem, quod Graeci πρὸ χειρῶν.

[312] nec quemquam incuso excusatio haec ostendit et obliquam esse in Turnum orationem Latini.

[313] fuit exhausta et consumpta est. toto certatum est corpore regni id est imperii omnibus viribus bellamus.

[314] dubiae menti meae, scilicet cogitanti.

[315] paucis animos adhibete docebo aut 'paucis docebo', aut 'animos paucis adhibete'.

[316] est antiquus ager tusco mihi proximus amni hoc loco Donatus erravit dicens, agrum quem Latinus donare disponit, esse in Campania iuxta Vfentem fluvium, quod etiam Clanarius ait, cuius terras vicinas Tusci aliquando tenuerunt, ut inde dictum sit 'Tusco mihi proximus amni'. agit etiam hoc argumento, quod illic est locus qui hodieque pinetum vocatur. sed constat omnia illa loca esse campestria, nec procedit quod dicitur 'celsi plaga pinea montis'. unde sequenda est potius Livii, Sisennae et Catonis auctoritas: nam paene omnes antiquae historiae scriptores in hoc consentiunt. Cato enim in originibus dicit Troianos a Latino accepisse agrum, qui est inter Laurentum et castra Troiana. hic etiam modum agri commemorat et dicit, eum habuisse iugera iiDCC. sane 'antiquus' potest et nobilis accipi: vel secundum Trebatium qui de religionibus libro septimo aitluci qui sunt in agris qui concilio capti sunt, hos lucos eadem caerimonia moreque conquiri haberique oportet, ut ceteros lucos qui in antiquo agro sunt” . 'antiquum agrum' Romanum cogit intellegi. tusco mihi proximus amni Tiberino.

[317] longus in occasum ea parte, qua in occidentem tenditur, longior: potuit ergo usque ad Laurentum et ad Hostiam tendi. fines super usque sicanos usque ad fines Sicanos, quos Siculi aliquando tenuerunt, id est usque ad ea loca in quibus nunc Roma est: haec enim Siculi habitaverunt, unde estet gentes venere Sicanae saepius” . qui a Liguribus pulsi sunt, Ligures a Sacranis, Sacrani ab Aboriginibus.

[318] avrunci rutvlique serunt subaudis a superioribus 'mihi': nam et supra ait 'est mihi antiquus ager'. ergo suum agrum pollicetur, aut quem tamquam stipendiarium habebant Rutuli et Aurunci, aut ad quem colendum quasi regi operas dabant: unde superfluum est quod ait Donatus, non potuisse fieri ut praesente Turno ager Rutulorum a Latino donaretur Aeneae.

[319] duros exercent colles extenuat agri meritum, quo vile videatur esse quod donat: vel ne grave videatur his, quibus auferendus est. hinc etiam illud est 'atque horum asperrima pascunt', et supra 'Aurunci Rutulique serunt', id est nec operis suis excolitur. asperrima autem pascunt quidam pro 'asperrimas partes', vel 'asperrima pascunt loca' accipi volunt.

[321] cedat amicitiae id est in pretium concedat amicitiarum. et bono verbo usus est 'amicitiae', non pro hostibus, hoc est ne quasi victi demus.

[322] aequas dicamus leges ut pari inter nos societate versemur, id est ut sit neuter inferior. sociosque in regna vocemus non stipendiarios, ut in quartocuique loci leges dedimus” .

[325] possuntque solo decedere nostro scit eos fataliter ad Italiam venisse: nam audiit et a Faunoexterni venient generiet ab Ilioneosed nos fata deum vestras exquirere terras imperiis egere suis” . tamen propter Turnum simulat ignorantiam, ut se etiam circa eum aequum praestare videatur. multum est autem quod ait 'possunt'.

[326] bis denas italo texamus robore naves quaeritur unde scierit Latinus, viginti naves habuisse Aenean; sed ita absolvitur: potuit speculatione, potuit rumore cognoscere, postremo aestimatione dixit, quae amplius solet conplecti: quia de viginti navibus unam periisse cum Oronte, quattuor in Sicilia concrematas. texamus quidam 'texamus' proprie dictum tradunt, quia loca in quibus naves fiunt, Graece ναυπήγια, latine textrina dici: Ennius dicitidem campus habet textrinum navibus longis” : navalia enim non esse ναυπήγια, sed νεώρια.

[327] complere valent proprie verbum nauticum: nam Graece πλήρωμα dicitur. iacet omnis ad undam materies hic 'omnis' pro ea quae sufficit. iterum extenuat, ut sine magno negotio posse fieri videatur. materies antique dictum: nam materiam dici debere multi adserunt.

[328] numerumque modumque eleganter quot et quantae magnitudinis sint.

[329] manus artifices. navalia demus hoc loco ipsae res navales sunt, id est pix, cera, funes, vela et alia huius modi. 'navalia' dicimus loca ubi naves sunt; sed modo de Graeco transtulit et 'navalia' posuit pro trabibus de quibus naves fiunt: nam Homerus νήιον dicit navale lignum.

[331] prima de gente et ex numero et ex nobilitate legatorum intellegitur negotii magnitudo.

[333] avrique eborisque talenta ad aurum refertur: an et ad ebur? quia et ebur ad pondus venditur.

[334] et sellam regni trabeamque insignia nostri bene 'nostri'. Romanorum enim imperatorum insigne fuit sella curulis et trabea: nam diadema, ut aliarum gentium reges, non habebant. et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea utebantur qui triumphali curru invecti fuissent: sicut etiam palmata dicitur toga quam merebantur hi qui reportassent de hostibus palmam.

[335] in medium in commune, utin medium quaerebant” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: