previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[636]

[638] amoena virecta virentia: et est satis usurpativum. 'amoena' autem quae solum amorem praestant, vel, ut supra diximus, quasi amunia, hoc est sine fructu, ut Varro et Carminius docent. adludit autem ad insulas fortunatas: nam et sequenti hoc indicat versu.

[640] largior hic campos aether non nostro largior, sed quam est in cetera inferorum parte. aut re vera largior, si lunarem intellegis circulum: nam, ut supra diximus, campi Elysii aut apud inferos sunt, aut in insulis fortunatis, aut in lunari circulo: Lucanusillic postquam se lumine vero induit(9.11).

[641] solemque svum sibi congruum, utfessosque sopor suus occupat artus” .

[642] palaestris luctationibus: Graece dixit.

[643] contendunt ludo non odio.

[644] choreas 're' corripuit propter metrum, alibi ait secundum naturam, utiuvat indulgere choreis” : ergo aut systolen fecit, aut antithesin, e pro ει ponens: nam Graecum est nomen.

[645] nec non threicius longa cum veste sacerdos Orpheus Calliopes musae et Oeagri fluminis filius fuit, qui primus orgia instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est circulorum mundanorum sonum, quos novem esse novimus. e quibus summus, quem anastron dicunt, sono caret, item ultimus, qui terrenus est. reliqui septem sunt, quorum sonum deprehendit Orpheus, unde uti septem fingitur chordis. 'longam' autem 'vestem' aut citharoedi habitum dicit, aut longam barbam: nam e contrario inberbes 'investes' vocamus. 'sacerdos' autem, quia et theologus fuit et orgia primus instituit. ipse etiam homines e feris et duris composuit: unde dicitur arbores et saxa movisse, ut diximus supra.

[646] obloquitur numeris dicendo 'obloquitur', chordarum expressit laudem, quas dicit verbis locutas: 'obloqui' enim non est nisi contra loquentem loqui. numeris rhythmis, sonis, utnumeros memini, si verba tenerem” . septem discrimina quia omnes chordae dissimiliter sonant.

[647] iam nunc. 'hic' autem 'pecten' declinatur, ut 'lien'.

[648] hic genus antiquum quod non omnes viros fortes in Elysio visos esse commemorat, haec ratio est, quia isti divinos meruerunt honores: quod Tydeo vel his, quos supra memoravit, non contigit. nam ideo 'antiquum' addidit, quasi et illis Elysii contingerent campi, si eis annorum non derogata esset vetustas.

[649] nati melioribus annis plerumque enim hominum virtus decoloratur temporis infelicitate: Cicerout illa laus temporum, non hominum fuisse videatur” .

[650] ilusque assaracusque Troiani reges fuerunt. troiae dardanus auctor hunc in septimo inter deos dicit relatum, utet numerum divorum altaribus auget” . sed, ut diximus supra, Homerum sequitur, qui inducit simulacrum Herculis apud inferos visum.

[652] defixae hastae subaudis 'inanes', item equos inanes.

[653] quae gratia currum detraxit unum 'u' licentia, qua Latinitas Graecos secuta genetivo plurali syllabam aut addit aut detrahit. hoc loco detraxit, sicutarma virum” , contra addiditalituum pecudumque genuspro 'alitum', sicut Graeci Μουσάων Ἑλικωνιάδων.

[654] nitentes pingues: ab eo quod sequitur id quod praecedit intellegis. per omnia autem quae dicturus est intellegendum est 'quae gratia fuit vivis, eadem sequitur tellure repostos'.

[657] paeana proprie Apollinis laudes, quod nunc congruit propter 'lauri nemus': abusive omnium deorum, sicut orgia proprie Liberi, abusive omnium deorum sacra.

[658] odoratum pro 'odorum', ut diximus supra.

[659] unde superne plurimus eridani per silvam volvitvr amnis Eridanum Aratus in caelo esse dicit, haud longe a ceto. hic et in terris est, qui in Italia, id est in Venetia, Padus vocatur: quem alii etiam ad inferos volunt tendere, alii nasci apud inferos et exire in terras. ideo autem ista finguntur, quia de Appennini parte oritur, quae spectat inferum mare et tendit usque ad superum. ergo hic sensus est: canebant in locis, unde superne, id est ad superos, plurimus Eridani amnis per silvam volvitur: namque veri simile est, quoniam legimus de Aristaeoomnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis” . et congrue: nam omnis umor ex terrae nascitur venis. alii Eridanum pro quocumque accipiunt et dicunt κατ᾽ ἐξοχήν dictum: nam legimusfluviorum rex Eridanus” . et amant poetae pro appellatione ponere magnae rei proprietatem, ut alibipoculaque inventis Acheloia miscuit uvis” . melius tamen est si distinguamus 'unde superne plurimus', unde ad superos plurimus, id est magnus, amnis volvitur per silvam Eridani, id est populos. fabula namque haec est: Eridanus Solis filius fuit. hic a patre inpetrato curru agitare non potuit, et cum eius errore mundus arderet, fulminatus in Italiae fluvium cecidit: et tunc a luce ardoris sui Phaethon appellatus est, et pristinum nomen fluvio dedit: unde mixta haec duo nomina inter Solis filium et fluvium invenimus. postea eius sorores flendo in populos versae sunt, ut in decimopopuleas inter frondes umbramque sororum” . et hoc Vergilius: nam alii in alias arbores dicunt.

[660] hic manus ob patriam pugnando vulnera passi 'manus', id est multitudo eorum qui ob patriam passi sunt vulnera: et est figurate dictum. sane animadvertendum illud quod ait Horatius in arte poeticaet simul et iucunda et idonea dicere vitae” : nullam enim maiores nostri artem esse voluerunt, quae non aliquid reipublicae commodaret. unde Vergilius hoc per transitum facit: nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defensoribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse virtutes.

[661] sacerdotes casti dum vita manebat quasi quis castus possit esse post mortem. sed aliud dicit, id est, qui fuerunt casti dum in communione vitae versarentur. nam hi qui maxima sacra accipiebant, renuntiabant omnibus rebus, nec ulla in his nisi numinum cura remanebat. herbis etiam quibusdam emasculabantur, unde iam coire nec poterant. dicit ergo eos sacerdotes, qui casti fuerunt etiam ante sacra suscepta.

[662] pii vates vaticinantes, non mendaces. phoebo digna locvti veridici, qui talia loquebantur, qualia decebat Apollinem. multi enim mentiebantur, ut in Lucano Phoebas, ad quam Appius Claudiuset nobis dabis inproba poenas et superis quos fingis ait” .

[663] inventas aut qui vitam excolvere per artes qui erudierunt et ornaverunt vitam per inventa artificia. significat autem philosophos, qui aliquid excogitaverunt, unde vita coleretur.

[664] quique svi memores aliquos fecere merendo et qui aliquos sui memores fecere praestando, utnumquam regina negabo promeritam” , id est praestitisse. Terentiusego, Charine, neutiquam officium liberi esse hominis puto, cum is nihil mereat, postulare id gratiae poni sibi” .

[665] nivea cinguntur tempora per quod eos ostendit meruisse divinos honores, ut diximus supra.

[667] musaeum ante omnes theologus fuit. iste post Orpheum. et sunt variae de hoc opiniones: nam eum alii Lunae filium, alii Orphei volunt, cuius eum constat fuisse discipulum: nam ad ipsum primum carmen scripsit, quod appellatur crater.

[668] umeris extantem quasi philosophum, ac si diceret Platonem: adludit enim poeta. namque Plato ab umerorum dictus est latitudine. athleta enim fuit, qui post omnium victoriam se philosophiae dedit.

[669] tuque optime vates quia theologus fuit. et sciendum hoc loco Sibyllam iam a numine derelictam; unde et interrogat, quod alias non faceret.

[670] quae regio Anchisen, quis habet locus?? bene et generalitatem requirit et speciem, quo possit facilius invenire: nam locus in regione est. illius ergo propter illum, vel causa illius. 'ergo' autem coniunctio fuit, sed per accentus mutationem in adverbium transiit: et est sola particula, quae habet in fine circumflexum. multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione': qui casus declinatione caret.

[671] magnos amnes aut magna fluenta: aut quia novem sunt, quae odiosum fuerat commemorare per singula.

[673] nulli certa domus id est habitatio, quam animae tamdiu certam habent, quamdiu in corporibus sunt: post quorum solutionem vagantur pro vitae merito in circulis. lucis habitamus opacis varia dicit, quae pro vitae varietate contingunt. in his autem locis heroum animae coluntur.

[674] recentia virentia, rivorum scilicet causa.

[676] ivgum ita enim dividuntur montes: in radices, latera, iuga, vertices pro locorum qualitate.

[678] summa cacumina linquunt non 'linquit'; hoc enim dicit: Aeneas et Sibylla perducti ad summum, in plana descendunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: