previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[745]

[746] primum principem.

[749] havd mora hoc est quod ait 'et coniunge volentem'. nec ivssa voluntatem, ut suprainfandum regina iubes renovare dolorem” : aut certe quae Iuppiter iusserat.

[750] transcribunt urbi matres Romani moris verbum est: 'transcripti' enim in colonias deducebantur. urbi ad urbem.

[751] deponunt quasi de navibus. animos nil magnae l. e. aut Aeneas deponit eos qui nulla gloriae cupiditate tanguntur: aut hi qui erant transcripti, id est matres et volentium multitudo, deponunt animos, id est summittunt inertiae.

[753] robora navigiis melius hic distinguitur.

[754] exigvi numero sed bello vivida virtus transiit ad rem a numero.

[755] urbem designat aratro quem Cato in originibus dicit morem fuisse. conditores enim civitatis taurum in dexteram, vaccam intrinsecus iungebant, et incincti ritu Gabino, id est togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent, et ita sulco ducto loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum. unde et territorium dictum est quasi terriborium tritum bubus et aratro.

[757] gavdet regno Troianus acestes suo: nomine enim eius fuerat civitas appellata.

[758] indicitque forum id est tempus et locum designat agendorum negotiorum, qui conventus vocatur. 'indicit' autem verbum iuris est. et per hoc potentem vult significare civitatem. et patribus dat ivra vocatis dat condendi iuris potestatem his quos appellaverat patres: aut certe vocatis patribus iura distribuit. hi autem, ut Sallustius dicit, “vel aetate vel curae similitudine patres appellati sunt” . senatores autem alii a senecta aetate, alii a sinendo dictos accipiunt: ipsi enim agendi facultatem dabant per senatus consulta.

[759] erycino in vertice Eryx mons Siciliae supra Drepanum, ubi fuit templum Veneris Erycinae.

[760] idaliae Cypriae. sacerdos alii ad tumulum, alii inverso ordine ad templum referunt, ut lucus tantum tumulo detur Anchisae, ut in bucolicisinducite fontibus umbras pastores” : nemora enim aptabant sepulcris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: