previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[583]

[585] iamque adeo exierat 'adeo' ad ornatum pertinet tantum.

[587] inde hic 'deinde' significat: et est polysemus sermo. ipse agmine pallas in medio hic enim mos fuit, ut tirones ponerentur in medio, ambirent viri fortes exercitum. aut certe honoris est medium locum in exercitu tenere, ut ipse alibimedio dux agmine Turnus” .

[588] conspectus conspicuus, conspicabilis, nam pro nomine participium posuit. sic estet versis Arcades armis” .

[589] qualis oceani Homericum est.

[590] ante alios astrorum diligit ignes Venus in caelo habet unam propriam stellam, quae oriens luciferum, occidens vesperum facit: inde Statiuset alterno deprenditur unus in ortu” . habet etiam duas alias, unam in signo tauri et unam in septentrione, unde etiam taurus domus esse dicitur Veneris: ideo dixit 'quem Venus ante alios astrorum diligit ignis'.

[591] sacrum venerabile. tenebras autem resolvit propter iubar, quod sola possidens aliquod efficit lumen.

[592] oculisque sequvntur mira brevitate hoc explicuit, id est quam longissime possunt prospiciunt.

[593] pulveream nubem hysteroproteron.

[594] qua proxima meta viarum qua proximus circuitus est.

[595] agmine facto agmen est proprie exercitus ambulans: quicquid fuerit aliud abusive dicitur.

[597] prope caeritis amnem Agylla civitas est Tusciae, a conditore Agella appellata, cui ex inscitia Romana aliud est inditum nomen. nam cum Romani euntes per Tusciam interrogarent Agyllinos quae diceretur civitas, illi, utpote Graeci, quid audirent ignorantes et optimum ducentes si prius eos salutarent, dixerunt χαῖρε: quam salutationem Romani nomen civitatis esse putaverunt, et detracta aspiratione eam Caere nominarunt, ut dicit Hyginus in urbibus Italicis. 'amnis' autem aut tacuit nomen, aut, ut quidam volunt, Minio dicitur, utqui Caerete domo qui sunt Minionis in arvis” . alii Caere montem putabant, ab hoc oppidum dictum.

[598] late sacer hoc est non solum colebatur a civibus, sed etiam ab accolis. undique deest 'quem', vel 'eum'.

[599] nigra umbrosa, more suo.

[600] veteres sacrasse pelasgos de his varia est opinio; nam alii eos ab Atheniensibus, alii a Laconibus, alii a Thessalis dicunt originem ducere, quod est propensius: nam multas in Thessalia Pelasgorum constat esse civitates. hi primi Italiam tenuisse perhibentur. Philochorus ait ideo nominatos Pelasgos, quod velis et verno tempore advenire visi sunt, ut aves. Hyginus dicit Pelasgos esse qui Tyrrheni sunt: hoc etiam Varro commemorat.

[601] arvorum pecorisque deo publica caerimoniarum opinio hoc habet, pecorum et agrorum deum esse Silvanum. prudentiores tamen dicunt, esse eum ὑλικὸν θεὸν, hoc est deum ὕλης. ὕλη autem est faex omnium elementorum, id est ignis sordidior et aer, item aqua et terra sordidior, unde cuncta procreantur: quam ὕλην Latini materiam appellaverunt; nec incongrue, cum materiae silvarum sint. ergo quod Graeci a toto, hoc Latini a parte dixerunt. lucumque diemque hoc a Romanis traxit, apud quos nihil fuit tam sollemne quam dies consecrationis: hinc est illudnostrosque huius meminisse minores” . ecce et hic luco et numen et consecrationem dedit.

[603] tarcho et Tyrrheni Tarcho, sic legitur, et Latinus nominativus est de Graeco veniens, ab eo quod est Tarchon, perdito 'n' et 'ω' in 'ο' mutata, ut Apollo Ἀπόλλων: aliter versus non stat. tuta tenebant castra locis hoc est et industria et natura munitissima. sed novimus castra per naturam munita esse non posse, nisi in collibus fuerint: quod si in montibus sunt, quomodo procedit 'latis tendebat in arvis'? ne sit ergo contrarium, intellegamus quod hodieque videmus et legimus, hanc collium fuisse naturam, ut planities esset in summo, in qua inerant castra Tarchonis. quamquam multi velint 'celsoque omnis de colle videri iam poterat legio' ad Aenean referre, ut intellegamus venientes in collibus fuisse Troianos, castra vero Etrusca in campis. quod si velimus accipere, quemadmodum procedit 'tuta tenebant castra locis'? tuta, id est per naturam locorum.

[604] de colle videri incertum, utrum ipsa in colle agens, an ab his qui de colle prospiciunt.

[605] tendebat in arvis uthic saevus tendebat Achilles” , hoc est tentoria habebat.

[606] et bello lecta quia ait supra 'qui sese in bella sequantur, praestantes virtute legit': aut 'lecta' proprie, quia dilectus militum est.

[607] equos et corpora curant ingenti arte quod sequebatur omisit, redditurus in decimo: namque si vellet dicere venisse Aenean, vidisse Tarchonem, petisse auxilia, satis longum fuerat et peribat illud quod ait supratoto namque fremunt condensae litore puppes” , cum Etruscorum festinationi dicentis brevitas congruat. verum hoc quod in isto loco praetermisit, reddit in decimo dicensnamque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis, regem adit et regi memorat nomenque genusque” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: