previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[222]

[225] consilium summis regni de rebus habebant 'summis' utrum maximis, an quod putabant eas in extremo sitas? et est Lucilii versus uno tantum sermone mutato; nam ille aitconsilium summis hominum de rebus habebant” .

[226] iam nuntius esset 'iam' aut cito, ut festinandum sit et iam nuntiandum Aeneae nec differendum: aut cum nullum invenirent, ad desperationem, quasi nemo esset iam, qui posset audere.

[227] adnixi hastis mira facies consilii: in rebus dubiis non sedent, sed stant. adnixi hastis ostendit iam eos diurna statione fatigatos. quod autem stant et Romani moris est et bellicae necessitatis. hunc autem standi habitum et Sallustius commemorat, utfessi arma sua quisque stantes incumbere” .

[228] castrorum et campi medio in medio campi spatio, qui campus castrorum medius fuit. castrorum et campi medio] quia in mediis castris principia sunt semper. et bene 'campi medio', quam 'campo medio': tunc enim 'campo medio', cum aliquot campi sunt et unus est medius campus, 'campi' autem 'medio' in media parte unius campi.

[229] alacres concitati: Terentiusquid tu es tristis? quidve es alacris?” admittier orant hoc verbo ostendit olim et apud reges admissionum fuisse officium.

[230] rem magnam pretivmque morae fore dicebant se adferre rem magnam, cuius mora pretium posset adferre, id est poenam: Terentiusego pretium ob stultitiam fero” : ut sit sensus, si tardius mittamus ad Aenean, luemus hostibus poenas. alii sic intellegunt: scimus quidem adventum nostrum moram vestris adferre consiliis, verum huius morae erit pretium, id est remuneratio: namque hoc offerebant quod illi cogitabant, ut diximus supra 'quisve Aeneae iam nuntius esset'? alii deesse putant 'adfirmantes', ut sit sensus, adfirmantes rem magnam futuram et multum illos consecuturos, si audiendi se moram pertulissent. alii, qui pretium pro poena dicunt positum, ita tradunt, eos anxios tam diu super rebus dubiis futuros, quam diu se non admiserint ad loquendum.

[231] accepit trepidos festinos, more suo. ergo per metalepsin cupidos dixit ἀγωνιῶντας: non enim possumus timentes accipere, quod festinabant.

[233] neve haec nostris spectentur ab annis bene excusat, quia scit de aetate puerorum posse dubitari, dicens non ex suggerentum persona, in qua est maior auctoritas, sed sua vi consilia ponderanda. 'spectentur' autem aestimentur.

[234] rutvli somno vinoque sepulti occasio prius narratur, sic consilium, ut necessario ad id quod nuntiat, veniat.

[235] locum insidiis conspeximus ipsi ordo est 'locum conspeximus, qui insidiis patet'. 'ipsi' autem ad fidem pertinet: qui enim rem tantam nuntiat, debet firma auctoritate contendere. et communicat cum socio quod solus conspexit.

[236] qui patet in bivio necessarie signa addidit. portae quae proxima ponto apparet, ut et supra diximus, castra Troiana in Ostiensi fuisse, siquidem nullus alter locus in Laurolavinati hinc fluvio cohaeret, hinc pelago: et nunc dicit 'portae quae proxima ponto', item paulo post dicturus estmurorum in parte sinistra opposuere aciem: nam dextera cingitur amni” .

[237] interrupti ignes supra aliterlumina rara micant” . fumus erigitur signum est sopitorum ignium quotiens maior fumus erigitur.

[238] fortuna occasione ad inquirendum Aenean. alii hunc ordinem volunt 'si fortuna permittitis uti, mox hic cum spoliis, ingenti caede peracta, adfore cernetis. nec nos via fallit euntes quaesitum Aenean et moenia Pallantea'.

[239] quaesitum ut quaeramus.

[240] cum spoliis hinc est quod supra Euryalo dixitme referat tibi magnus ovantem Iuppiter” , respiciens ad id quod posset fortiter facere.

[241] nec nos via fallit bene ubique cuncta cum amico communicat.

[242] obscuris primam sub vallibus urbem nos in obscuris vallibus positi vidimus primam urbem, hoc est primam partem urbis; nam Palatium in monte est, non in vallibus.

[243] totum amnem hoc est regionem amnis.

[244] annis gravis atque animi maturus aletes Sallustius de Philippoqui aetate et consilio ceteros anteibat” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: