previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[373]

[374] nate dea ordo est 'nate dea pauca tibi expediam dictis; prohibent nam cetera parcae scire Helenum, farique vetat Saturnia Iuno': omnia, inquit, vates novit, sed non omnia permittitur dicere, fatis prohibentibus; etiam ex his quae novi, multa me vetat dicere Iuno Saturnia. maioribus caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam. maioribus avspiciis] [ergo] maiora sunt, quibus praeter tripudium auspicari ius est neque precatio adhibetur, sicut hoc loco nullum deum precatur Aeneas. aut in his versibus 'nam te maioribus ire per altum auspiciis' et reliqua 'auspiciis', quia auspicia maiora, aut maioribus dicuntur, quibus augurium avium aliarumque rerum eripitur, ut puta, si parra vel picus auspicium dederit, et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praevalet. ergo quia notum est esse apud augures auspiciorum gradus plures, et augur loquitur auguriorum perito, ideo 'maioribus auspiciis' dixit. auspicium autem est volatus avium, qui indicat agendum vel omittendum esse quod quis coeperit; dictum ab ave inspicienda quasi avispicium. per altum per limitem fortunae superioris.

[376] sortitur] id est sorte decernit vel sortitione distribuit. sortitur disponit, ordinat. et bene adlusit quasi Apollinis sacerdos, cuius propriae sunt sortes. volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui aitfatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem” . et hic 'vices' vicissitudines, alibi pericula, utvitavisse vices Danaum” .

[377] pauca tibi e multis duo se dicit esse dicturum, quemadmodum possit tute navigare, et quibus signis Italiae regna cognoscat. hospita aequora vicina; nihil enim nobis hospitio esse vicinius constat.

[378] avsonio portu ut in Ausonia, quasi in portu et in litore, conquiescat.

[379] prohibent nam cetera scire hic distinguendum; et est sensus 'cetera te scire non sinunt fata, Helenum vero Iuno prohibet dicere etiam ea quae audire poteras', et vacat 'que', ut solet frequenter. male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', cum legerimus in Lucanovenit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus(5.177), item alibinec tantum prodere vati quantum scire licet(5.176). et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad certa dicenda: nam dicendo 'Helenum farique vetat Saturnia Iuno' ostendit praemissum ad Aeneam pertinere; aliter suum non interponeret nomen. prohibet autem scire mortem patris ad augendum inopinatum dolorem; tempestatem ab Aeolo inmissam; amorem Didonis, in quo et gaudium quidem est, sed quod inprovisum vile creditur. et si sciret Aeneas, se de Africa exiturum, non facile Didonis consentiret amoribus. novimus autem hoc Iunonem agere, ut, si possit fieri, “regnum Italiae Libycas averteret oras” . inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, utnec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus” .

[382] ignare pro 'ignarus', casus pro casu: dicit autem ignarum fati. Persiuscensoremve tuum, vel quod trabeate salutas” .

[383] longa procul non situ, quam paene videt: sed necessitate fatali. significat autem difficilem circuitum. via invia Aeneae scilicet.

[384] trinacria quae Latine Triquetra dicitur, quam multi Trinacriam dicunt, sub hac differentia, ut quotienscumque Sicilia significatur, Trinacria totum per 'r' dicatur, quotiens Sicula, per unam 'r' utTrinacia cernitur Aetna” . lentandus aut lente tibi navigandum est; nam totam Siciliam circumiit: aut 'lentandus tibi remus est', id est flectendus: unde 'lentum vimen' dicimus, id est flexile. et quidam 'lentandus' nove verbum fictum putant, sed in annalibus legiturconfricati oleo lentati, paratique ad arma” , a verbo 'lentor'.

[386] infernique lacus Lucrinum et Avernum dicit, inter quos est spelunca, per quam ad inferos descendebatur; unde eos dixit infernos. aeaeaeque insula circae qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus, quae eam dividebant a continenti. 'Aeaea' autem dicta ab aspernantium voce, propter celebratas illic corporum mutationes: unde estinaccessos ubi Solis filia lucos” . 'Aeaeae' autem tres sunt diphthongi: nam genetivus est ab Aeaea. quidam pro eoa, id est orientalis, quia Solis filia traditur, accipiunt. alii non Circe Aeaea, sed insula quae et Aeaea.

[387] quam tuta possis urbem componere terra ante cuncta lustrabis, quam possis urbem tuta terra componere. 'tuta' autem propter Thraciae et Cretae discrimina.

[388] signa tibi dicam deest 'ergo'. et notandum quia non eo ordine, quo promiserat, dicit; ante enim dicit de civitate condenda, sic de tuta navigatione.

[389] secreti ad fluminis Tiberini. litoreis litus dicitur quicquid iuxta aquam est: unde nunc ripam fluminis litus vocavit.

[390] sus naturaliter longa est, licet in genetivo corripiatur, ut 'bos' 'pes' 'res' 'spes'. de hac autem sue alii dicunt secundum Vergilium quod in Italia inventa sit, alii, quod secum eam more navigantum Troiani portaverint et oraculo cognoverint ibi esse condendam civitatem, ubi sus illa post fugam fuisset inventa. dicitur ergo in Campaniam fugisse et inventa in Laurolavinio: a qua Ascanius post Albae nomen inposuit.

[391] triginta capitum fetus enixa prodigiale est hoc, quo significatur triginta annis regnaturus Ascanius.

[392] albi circum ubera nati Varro dicit etiam hoc signi fuisse, quod, cum etiam alterius coloris porci in fetu huius porcae fuerint, albi tantummodo circa ubera sint reperti.

[393] is locus urbis erit id est in ipsa regione: nam et Lavinium et Alba longe a litore sunt. requies errorum scilicet: alioquin bello conflictatus est.

[394] horresce pro 'horrueris', vel pro 'horrescas', id est timeas.

[395] viam id est rationem: et non dicit, quia etiam profutura est fames, uthaec erat illa fames: haec nos suprema manebat exitiis positura modum” . aderitque vocatus apollo nunc 'vocatus', quia, ut supra diximus, expiatorium fecit sacrificium.

[396] has autem terras quasi ostendentis est: nec enim Calabria ab Epiro longo distat spatio.

[397] nostri aequoris Epirotici, quo Calabriae litus adluitur.

[398] malis grais aut a persona Aeneae epitheton est, aut ad discretionem malorum et bonorum. a multis sane amphibolia putatur; potest enim aut catholicon esse epitheton Grais, vel eis habitantibus Grais, qui mali sunt, ut estillud saepe malae legere novercae” .

[399] hic et narycii posverunt moenia locri Locri socii Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. sed post tempestatem montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios: et hos nunc dicit: Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde estLybicone habitantes litore Locros” . quin etiam de Ozolis legitur, quod delati Tinneiam ulterius accesserint et civitatem condiderint, quae nunc Vzalis dicitur. Narycii autem a loco dicti sunt provinciae suae, Ozolae a putore paludis vicinae. alii Narycios Opuntios, eosdem et Epicnemidios dicunt; namque prius Naryx, Opus postea dicta, eadem autem et Epicnemidia vocatur; est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt. hi vero qui iuxta Delphos colunt Ozolae nuncupantur, sive a foetore draconis, quem Apollo interemit, seu quod uxores eorum Veneris ira viris suis fuerint foeditate taetri odoris invisae; qui autem Libyam delati sunt Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a Naryciis, quod ibi invenies ubi aitLybicone habitantes litore Locros” .

[400] sallentinos obsedit milite campos Sallentinum promunctorium Italiae est inter Calabriam et Bruttios: nam ut ait Sallustiusomnis Italia coacta in angustias finditur in duo promunctoria, Bruttium et Sallentinum” .

[401] lyctius idomeneus a Lycto, Cretae civitate, unde propter supra dictam pulsus est causam. ad Italiam venisse ac post dicitur in Asiam profectus decessisse. alii hunc regressum consedisse apud Apollinem Clarium tradunt. ducis meliboei philoctetae a Meliboea, civitate Thessaliae, de qua fuit. 'Meliboei' ergo dixit pro 'Meliboeensis'.

[402] subnixa petilia muro civitas cincta muro modico, utcrinemque madentem subnixus rapto potitur” . 'Petilia' dicta vel ἀπὸ τοῦ πέτασθαι, id est volare, quod captato augurio est condita, vel quod post relictum Ilium, quo ducebatur a Graecis, eam petivit civitatem. 'Petilia' sane numeri est singularis. multi ita intellegunt, non 'Philoctetae Petilia', sed 'Philoctetae muro'; nam ait Cato, a Philocteta, condita iam pridem civitate, murum tantum factum. alii 'subnixam' ideo accipiunt, quia inposita est excelso muro, ut Coelius historicus ait. Philoctetes autem fuit Poeantis filius, Herculis comes, quem Hercules, cum hominem in Oeta monte deponeret, petiit, ne alicui sui corporis reliquias indicaret. de qua re eum iurare conpulit, et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle tinctas. postea Troiano bello responsum est, sagittis Herculis opus esse ad Troiae expugnationem. inventus itaque Philoctetes cum negaret primo se scire ubi esset Hercules, tandem confessus est mortuum esse. inde cum acriter ad indicandum sepulcrum eius cogeretur, pede locum percussit, cum nollet dicere. postea pergens ad bellum cum exerceretur sagittis, unius casu vulneratus est pedem, quo percusserat tumulum. ergo cum putorem insanabilis vulneris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. hic postea horrore sui vulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi parvam Petiliam in Calabriae partibus fecit. alii eum adductum a Graecis ad Troiam ad occidendum sagittis Paridem dicunt, quia etiam Paridis mors inter fatalia dicitur fuisse Troiana.

[403] transmissae quidam 'transmissae' legunt, ut sit praepositio; trans autem adverbium, †ut sit 'transtulit'.

[404] in litore in Italia scilicet.

[405] purpureo velare comas subaudis 'cura' aut 'memento': aut certe, quod est melius, 'velare' imperativus sit, non infinitivus.

[406] honore sacrificio. hostilis facies occvrrat quidam Ulixen dicunt, alii Diomeden.

[407] et omina turbet sacrificii ordinem rumpat, quod est piaculum. significat autem ut dictum est Diomeden, qui cum multis casibus adfligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, Troianis oraculo iussus est reddere. quod cum vellet implere, Aeneam invenit sacrificantem: qui, ut supra diximus, sacrificii ordinem non rupit, et Palladium Nautes accepit: unde Nautiorum familia Minervae sacra servabat. sane sciendum sacrificantes diis omnibus caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur. et Herculi in templo suo, quia et ipse capite operto est, vel quia haec arae ante adventum Aeneae a Iano vel Evandro consecratae sint. sane quidam dicunt absurde, ab Heleno Diomeden suppressum; sed intellegendum est de industria factum, ne terror iniceretur Aeneae.

[409] hac casti pii, utnulli fas casto sceleratum insistere limen” . in religione in observatione perpetua. nepotes appellando 'nepotes' gradus futurae cognationis ostendit.

[410] ast ubi pro postquam; et est temporis adverbium. digressum a litore Calabriae.

[411] angusti rarescent clavstra pelori ideo quia a continenti, id est a columna usque ad Pharon tribus milibus distat. 'rarescent' autem ideo, quia venientibus de Ionio propter curvaturam litorum clausae videntur angustiae, quae paulatim propinquantibus aperiri videntur. pelori promunctorium Siciliae est secundum Sallustium, dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuerat occisus per regis ignorantiam, cum se eius dolo propter angustias freti crederet esse deceptum, veniens de Petilia: quamquam legerimus, etiam ante Pelorum dictum.

[412] laeva tibi tellus venientis personam respexit: nam de Ionio navigantes si fretum petant, dextrum teneant litus necesse est; sin alias, sinistrum.

[413] aequora circvitu totam enim transiturus est Siciliam.

[414] haec loca ut etiam Sallustius dicitItaliae Siciliam coniunctam constat fuisse: sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum. ut autem curvum sit, facit natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo Siciliae aestum relidit” . quondam tria tenet tempora, sicut 'olim': praesentis, utquondam etiam victis redit in praecordia virtus” ; praeteritum, utquondam Cretae fertur labyrinthus in altae” ; futurumnec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno” .

[415] tantum aevi longinqua et reliqua. parenthesis: nam ordo est 'haec loca vi quondam dissiluisse ferunt'. aevi longinqua pro longi. 'aevum' pro tempore posuit, utaevoque sequenti” . alibi pro annis, utvos o quibus integer aevi sanguis ait” .

[416] dissilvisse ferunt hinc apparet bene dictumunctos saluere per utres” . nam ut 'dissilui', sic 'salui' facit. Cicerocum hic de raeda reiecta paenula desiluisset” . est enim positio 'salio salis salui', item in conpositione 'dissilio dissilui'. cum protinus continuo: et modo adverbium loci est, alibi temporis est, utprotinus aerias Phaeacum abscondimus arces” .

[417] foret ab infinito est: sed modo praeteritum significat tempus, quod rarum est; saepius enim futurum significat. venit medio in medium, utit clamor caelo” .

[418] hesperium siculo latus abscidit hypallage est: nam minora a maioribus segregantur, sed contra dixit. abscidit propter metrum 'ci' corripuit per poeticum morem.

[419] interlvit interlabitur, pontus scilicet. aestu aestum poetae maris angustias artati ideo appellant, quod ibi commotione reciproci cursus mare videatur aestuare.

[420] dextrum scylla latus laevum inplacata charybdis de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Sicilia. Scylla autem ipsa Phorci et Creteidos nymphae filia fuit. hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria. alii a Glauco, cum sperneretur a Scylla, rogatam Circen et iam ita, ut legatur, mutatam dicunt. alii a Neptuno amatam, cum illa Glaucum amaret, rivalitatis dolore in hoc monstrum mutatam. Homerus hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallustius saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic imitatur latratus canum. sane alia Scylla fuit, de qua in bucolicis plenius dictum est. [legimus etiamnunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt” . si ergo 'plangunt' dicimus, et 'latrant' non incongrue posuit.] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata: unde naturam pristinam servat; nam sorbet universa quae prehendit et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus. de hac Cicero in Philippicis aitCharybdis: quae si fuit, animal fuit unum” .

[421] obsidet ad transeuntium insidias. barathri barathrum est inmensae altitudinis nomen: unde sequitur 'sorbet in abruptum': quod Graece βάραθρον dicitur. ter gurgite vasto aut 'ter' pro 'saepe' posuit, finitum pro infinito, aut ter uno die.

[423] alternos singulos, non omnes simul, utvix hostem alterni si congrediamur habemus” ; aut 'alternos' vicissim, quia accipit, ut vomat, rursus vomit, ut accipiat.

[424] cohibet spelunca hypallage est in sensu; nam ipsa se tenet intra speluncam secundum fabulam.

[425] trahentem Sallustiusquo forte inlata naufragia sorbens gurgitibus occultis milia sexaginta Tauromenitana ad litora trahit” . ergo et 'sorbet' et 'trahit' de Sallustio.

[426] prima nominativus est pluralis a neutro. et est Graeca figura, τὰ πρῶτα ἄνθρωπος.

[427] pube tenus 'tenus' praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, utet crurum tenus a mento palearia pendent” . sane gaudet postpositione. pistrix si navem intellegas, haec pistris huius pistris facit; si de belua, haec pistrix, huius pistricis facit.

[428] commissa luporum coniuncta et coagmentata: ipsa scilicet, utportam quae ducis imperio commissa recludunt” . et figurate locutus est, utoculos suffusa” . est autem haec elocutio: postrema, id est τὰ ἔσχατα, commissa erat luporum utero caudas delphinum, id est commissas habebat. et quidam volunt 'commissa' dici quae diversa iunguntur.

[429] praestat melius est.

[430] cessantem inmorantem, quod sequentia indicant 'longos et circumflectere cursus'. Terentiussi absis uspiam, aut ibi si cesses” , sed alibiquid illic natus cessat cum Syro” .

[431] informem hic 'quae confusae sit formae', alibi deformemnec sum adeo informis” , alibi monstruminforme ingens” , quod humanam excedat formam.

[432] caeruleis canibus variavit nunc 'canes' dicendo, cum supra dixerit 'lupos'.

[433] praeterea hinc ostenditur cuncta scire Helenum et iam infensam Iunonem, sed prohiberi dicere, ut diximus supra. heleno prudentia in homine enim prudentia est, in vatibus fides.

[434] veris implet oraculis, ut Lucanusatque hominem toto sibi cedere iussit pectore(5.168).

[437] ivnonis magnae id est supernae; nam legimusIunoni infernae dictus sacer” .

[438] prece numen adora ivnoni cane vota libens his enim Iuno praecipue delectatur, id est hymnis et prece. cane [autem] de historia est; nam et bello Punico matrimi et patrimi cantaverunt Iunoni. et bene tria posuit quae ad religionem pertinent: precare, vove, solve. dominam hic abusive dominam Iunonem appellavit, cum proprium hoc nomen matris deum sit.

[439] victor propositi tui effector, “ut illi victor ego, et Tyrioet reliqua.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: