previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[425]

[426] continvo avditae voces novem circulis inferi cincti esse dicuntur, quos nunc exequitur. nam primum dicit animas infantum tenere, secundum eorum qui sibi per simplicitatem adesse nequiverunt, tertium eorum qui evitantes aerumnas se necarunt, quartum eorum qui amarunt; quintum virorum fortium esse dicit, sextum nocentes tenent qui puniuntur a iudicibus, in septimo animae purgantur, in octavo sunt animae ita purgatae, ut redeant in corpora, in nono, ut iam non redeant, scilicet campus Elysius. vagitus et ingens fletus infantum.

[427] animae flentes poetice dixit. sane ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum vocum, fletus ad utrumque pertinet: quae plerumque confundunt poetae. in limine primo quia de prima hi subrepti sunt vita.

[428] exortes expertes, ἀκλήρους dicunt.

[429] acerbo inmaturo: translatio est a pomis.

[431] sine sorte sine iudicio. traxit autem hoc ex more Romano: non enim audiebantur causae nisi per sortem ordinatae. nam tempore quo causae agebantur conveniebant omnesunde et 'concilium' aitet ex sorte dierum ordinem accipiebant, quo post diem tricesimum suas causas exequerentur: unde est 'urnam movet'. Iuvenalisgratia fallaci praetoris vicerit urna” .

[432] quaesitor quaesitores sunt qui exercendis quaestionibus praesunt. et notandum quia Minoem quasi crudelem introducit, quod ei epitheton et Plato et Homerus dat: nam Aeacus et Rhadamanthus fratres mitiores sunt.

[434] maesti loca aut paenitentia facti: aut ideo 'maesti', quia, ut diximus supra, secundum Platonem graviter puniuntur eorum animae, qui sibi inferunt mortem.

[435] lucemque perosi figurate dixit: nam 'perosus illius' dicimus. sane 'perosus' et 'exosus' de eo tantum qui odit dicitur.

[436] proiecere animas quasi rem vilem.

[437] et duros perferre labores Homerus enim Achillis umbram introducit loquentem et dicentem libentius se apud superos cuncta adversa tolerare, quam apud inferos imperare. quod autem ait 'aethere in alto' poetice dictum est: aether enim supernus est, sed nostrum habitaculum aetherem vocavit inferorum comparatione.

[438] fata obstant iura naturae. tristique tristi unda palus inamabilis, ne si 'tristis' dicamus, duo sint epitheta.

[439] novies styx interfusa quia qui altius de mundi ratione quaesiverunt, dicunt intra novem hos mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx. unde dicit novem esse circulos Stygis, quae inferos cingit, id est terram, ut diximus supra: nam dicunt alias esse purgatiores extra hos circulos potestates.

[440] partem fusi monstrantur in omnem plures vult ostendere eos in quibus libido dominatur.

[441] lugentes campi quasi 'lucis egentes': quod et amoribus congruit.

[442] durus amor inmitis, inexorabilis. tabe peredit corpore defluente paulatim.

[443] secreti celant calles amantibus congrui. myrtea silva quae est Veneri consecrata.

[444] curae non ipsa in morte relinquunt hoc est, etiam illic amant et habent peractorum imaginem criminum, sicut etiam de piis dicturus estquae gratia curruum armorumque fuit vivis, quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos” . sane sciendum, ut diximus supra, loqui eum de amore generali, sicut etiam Plato in symposio tractat: nihil enim interest quid quis amet, dummodo amore teneatur. notandum etiamnam rarum estquia cum masculino genere supra usus sit, uthic quos durus amor” , tantum feminarum ponit exempla, non quo desint viri, sed elegit sexum inpatientem ad amandum: tamen paulo post etiam Sychaei facturus est commemorationem.

[445] his phaedram haec filia fuit Minois et Pasiphaes, uxor Thesei, quae privignum Hippolytum amore capta de stupro interpellavit et despecta apud maritum eum falsi criminis detulit. qui iratus invocavit Aegeum patrem, ut Hippolyto currus agitanti inmitteret phocam: quo facto territis equis et Hippolyto interempto Phaedra amoris inpatientia laqueo vitam finivit. procrinque filia Iphicli, uxor Cephali fuit. qui cum venandi studio teneretur, labore fessus ad locum quendam in silvis ire consueverat et illic ad se recreandum auram vocare. quod cum saepe faceret, amorem in se movit Aurorae, quae ei canem velocissimam, Laelapam nomine, donavit et duo hastilia inevitabilia et reciproca, eumque in amplexus rogavit. ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutuae castitatis. quo audito respondit Aurora: ut probes igitur coniugis castitatem, muta te in mercatorem. quo facto ille iit ad Procrin et oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est maritum. quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam invocare consueverat, ad silvas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum cum paelice. qui cum more solito auram vocaret, Procris egredi cupiens frutecta commovit. sperans Cephalus feram, hastam inevitabilem iecit et ignarus interemit uxorem. maestamque eriphylen haec Amphiarai, auguris Argivi, uxor fuit: quae latentem bello Thebano maritum Polynici prodidit monili accepto, quod ante uxori dederat. qui ductus ad proelium hiatu terrae periit. cuius filius Alcmaeon postea in vindictam patris matrem necavit et est, ut Orestes, furore correptus. vituperatur sane Vergilius quod maestam dixerit quam στυγερήν legit, id est nocentem: nam maesta est στυγνή.

[447] evadnenque haecifilli filia, uxor Capanei fuit, quae se in ardentem mariti rogum praecipitavit. et pasiphaen haec, ut supra diximus, tauri amore flagravit. laodamia uxor Protesilai fuit. quae cum maritum in bello Troiano primum perisse cognovisset, optavit ut eius umbram videret: qua re concessa non deserens eam, in eius amplexibus periit.

[448] nunc femina caeneus Caenis virgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio meruit sexus mutationem. fuit etiam invulnerabilis. qui pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus fustium paulatim fixus in terra est, post mortem tamen in sexum rediit. hoc autem dicto ostendit Platonicum illud vel Aristotelicum, animas per μετεμψύχωσιν sexum plerumque mutare.

[451] errabat vagabatur, utmille meae Siculis errant in montibus agnae” . et bene adlusit, quia et amaverat et se interemerat, ut quasi incertum esset, quem circulum posset tenere.

[453] obscuram recenti morte, ut diximus supra.

[456] infelix dido veniali utitur: et excusat se per necessitatem, ne mortis causa fuisse videatur. verus mihi nuntius κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegendum quod sit nuntiatus Didonis interitus. alii ad ignem referunt visum: alii ad Mercurium, qui aitcerta mori” . sed in neutro ei etiam mortis genus est significatum, et hic dicit 'ferroque extrema secutam'. sane qui nuntiat genere tantum dicitur masculino, quod autem nuntiatur, licet neutro dicatur, tamen invenitur etiam masculino.

[458] funeris hev tibi cavsa fui ac si diceret, qui fueram ante voluptatis.

[459] si qua fides tellure sub ima est ubi promissa exitum non habent. respexit autem ad Orpheum, qui receptam perdidit coniugem.

[461] quae nunc has ire per umbras argumentatur ex eo quod est inferos subire compulsus, invitum se reliquisse Carthaginem.

[462] senta situ squalida. et est translatio a terra inculta, in qua sentes nascuntur. situs autem proprie est lanugo quaedam ex umore procreata et fit in locis sole carentibus.

[463] nec credere quivi argumentationem tetendit, ac si diceret: si credidissem, forte etiam deorum iussa contemnerem.

[465] siste gradum discedere eam datur intellegi.

[466] extremum fato quod te adloquor hoc est aut quia deus futurus est: aut, quod melius est, quia post mortem tenebit alterum circulum, viris fortibus scilicet, non amantibus datum.

[467] torva pro 'torve', id est terribiliter.

[468] lenibat pro 'leniebat'. et antique dixit, utsquamis auroque polibantpro 'poliebant'. maiores enim in omnibus coniugationibus imperativo 'bam' addebant et faciebant inperfectum ab indicativo: quod in tribus adhuc observatur, in quarta etiam 'e' additur, ut nutri, nutriebat. lacrimasque ciebat sibi, non Didoni: vel profundebat: aut certe illud dicit, sermo quidem eius lacrimas exigebatnam 'ciere' est proprie alteri fletum moveresed illa inmobilis mansit. tractum autem est hoc de Homero, qui inducit Aiacis umbram Vlixis conloquia fugientem, quod ei fuerat causa mortis.

[470] incepto sermone a principio orationis.

[471] dura silex saxi est species: generalitas enim esse non potest sequente specialitate. nam cautem Marpesiam Parium lapidem dicit; Marpessos enim mons Pari est insulae.

[472] tandem quasi diu deliberaverit.

[473] umbriferum umbrosum frondosum. pristinus prior. quod difficile invenitur; nam de hoc sermone quaerit et Probus et alii.

[474] respondet curis aut pari eam diligit adfectione, <id est]2 tantum amat quantum amatus estquod in Aenea non fuit, qui plus amatus est et amantem deseruitut expressio rei supra dictae sit 'aequatque Sychaeus amorem': aut certe 'respondet curis' par est mortis similitudine; ferro enim uterque consumptus est.

[476] prosequitur lacrimis longe oculis eam sequebatur umentibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: