previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[102]

[105] phaetontis Solis, ἀπὸ τοῦ φαίνειν. sane de Phaetonte fabulam in decimo plenius invenies.

[106] fama finitimos utrum per se potius audienda, an et ipsa ad Acesten referenda? an subtiliter ad Aenean 'fama', 'nomen' ad Acesten?

[107] excierat evocaverat, invitaverat. laeto coetu pro ipsi laeti.

[108] visuri Aeneadas potest et absolute accipi 'visuri Aeneadas', potest et per syllepsin subaudiri 'certantes'. certare parati hoc est parati ad certandum.

[109] circo spatioso ludorum loco. locantur ponuntur.

[110] sacri tripodes sic pulchri, ut sacros putares: vel quales sacrari solent: nec enim sacrilegus erat, ut sacra donaret. et sic dictum est, utDodonaeosque lebetas” , quales sunt in Dodona.

[111] et palmae pretium victoribus zeugma utriusque lateris: nam 'victoribus pretium' et ad supra dicta et ad dicenda pertinet.

[112] argenti avrique talenta talenti secundum varias gentes varium pondus est: sed apud Romanos talentum est septuaginta librae, sicut Plautus ostendit in Mostellaria, qui ait duo talenta esse centum quadraginta libras. legimus etiam talentum esse paululum quiddam: nam Homerus in ludis funebribus Patrocli ultima praemia dicit duo talenta: quod nos cogit aliquid minimum intellegere. nam si primus victor bovem accepit, consequens non est ut dicamus, ultimum tam magnum accepisse praemium: unde apparet talentum etiam minimum quiddam significare.

[113] et tuba commissos Romano more, sicut hodieque videmus omnibus ludis funebribus, ut sunt divorum: nam si sacri sint, id est festi, lustrantur faculis. ante etiam ab hymnis incipiebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: