previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ut belli signum lavrenti turnus ab arce extulit apud maiores nostros tria erant militiae genera in bellis gerendis: nam aut legitima erat militia aut coniuratio aut evocatio. legitima erat militia eorum, qui singuli iurabant pro republica se esse facturos, nec discedebant nisi completis stipendiis, id est militiae temporibus: et sacramentum vocabatur, utfas mihi Graiorum sacrata resolvere iura” . aut certe si esset tumultus, id est bellum Italicum vel Gallicum, in quibus ex periculi vicinitate erat timor multus, quia singulos interrogare non vacabat, qui fuerat ducturus exercitum ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum russeum, quod pedites evocabat, et unum caeruleum, quod erat equitumnam caeruleus color maris est, a cuius deo equum constat inventumdicebat 'qui rem publicam salvam esse vult, me sequatur', et qui convenissent, simul iurabant: et dicebatur ista militia coniuratio. alii album et roseum vexilla tradunt, et roseum bellorum, album comitiorum signum fuisse. fiebat etiam evocatio: nam ad diversa loca diversi propter cogendos mittebantur exercitus. modo ergo duo sunt genera militiae, coniuratio et evocatio, quippe in tumultu. sane incongruum non est quod signum belli, id est vexilli elevationem Turno dat: aut quia de rege Latino dixerat suprarerumque reliquit habenas” : aut quia Turnus furore succensus maluit ipse efficere quam iubere, ut omnes abrumperet moras: aut quia, sicut dictum est, Latinus, cui soli imperandi hoc ius erat, abstinuerat et nemo, illo abstinente, parebat. Turnus ergo ideo huius modi officium arripuit, quia, etsi ipse non imperabat, tamen prohiberi non poterat. 'belli' autem 'signum' generaliter dixit, nam multa sunt: sed vexillum significat, quod est tractum a veli diminutione, ut 'velum vexillum'. ab arce quoniam vexillum in arce poni solebat, quod esset specimen imperati exercitus.

[2] strepverunt cornva quae simul sonabant, utaereaque adsensu conspirant cornua rauco” .

[3] utque acris concussit equos hoc ad equites pertinet. et utrum hoc epitheton equorum perpetuum est, an dum concutiuntur? utque impulit arma hoc ad pedites. est autem sacrorum: nam is qui belli susceperat curam, sacrarium Martis ingressus primo ancilia commovebat, post hastam simulacri ipsius, dicens 'Mars vigila'. quidam sane suos equos et sua arma de Turno tradunt, scilicet ut ceteris esset exemplum.

[4] extemplo aut subito: aut re vera ex ipso templo, id est post divina arma commota. tumultu trepido festino: more suo. non enim timere poterant qui pericula iungebant.

[5] conivrat nota de re bona coniurationem dici posse: nam coniuratio τῶν μέσων est. ivventus effera efferata per furiam, utarma velit poscatque simul” .

[6] primi utrum ordine, an dignitate? messapus et vfens bona electio personarum ad dilectum habendum: unus eques bonus, id est Messapus, mittitur, alter pedes egregius.

[7] contemptorque deum mezentius quis enim iustius quam sacrilegus contra pios et praepararet bellum et gereret?

[8] vastant cultoribus abducendo cultores vastos et desertos efficiunt. Sallustius in Iugurthavastus ab natura et humano cultu” , idem alibiquippe vasta Italia rapinis, fuga, caedibus” , hoc est hominibus deserta.

[9] mittitur et magni venulus diomedis ad urbem Diomedes revertens de Troia postquam repperit ira Veneris a se vulneratae uxorem apud Argos cum Cylaraba, ut Lucilius, vel Cometa, ut plerique tradunt, turpiter vivere, noluit reverti ad patriam: vel, ut dicitur, ab adulteris proturbatus: sed tenuit partes Apuliae, et edomita omni montis Gargani multitudine in eodem tractu civitates plurimas condidit. nam et Beneventum et Equumtuticum ipse condidit, et Arpos, quae et Argyrippa dicitur, ad quam nunc Venulus mittitur, non Arpinum, quam constat esse Campaniae, unde Cicero Arpinas. sane sciendum Apuliam uno dictam vocabulo, sed huius partem quam Diomedes tenuit, Messapiam et Peucetiam a duobus fratribus dictam, qui illic imperarunt: item Dauniam a Dauno rege Apuliae. hunc Diomedem quidam a Dauno rege Apulorum hospitio receptum dicunt. sane artificiose ad Diomedem mittitur: movenda est enim indignatio et metus Diomedi, ut subveniat Latinis contra Troianos. venulus hunc fuisse constat Argivum: nam Tiburs est, ut ille indicat locuspraedam Tiburtum ex agmine raptam portat ovans” . considerate ergo hic ad Diomedem mittitur, ut eum vel quasi civis adduceret, vel citius possit movere. hunc alii Lavini imperasse olim tradunt.

[10] consistere iam esse conditos, id est fundasse civitatem: plus est enim 'consistere', quam 'venisse'.

[12] inferre hic invidiam facit, utinferretque deos Latio” : proprie enim inferuntur penates. et fatis regem se dicere posci unde illud estexpectate solo Laurenti” . et dicendo 'posci' agit subtiliter: nam si non venit errore, sed fato, omnem sibi utique est vindicaturus Italiam, sine dubio et Diomedis imperium. victosque penates ut maior sit indignatio. et amat poeta, quotiens adversum Troianos poscuntur auxilia, penatibus victorum crimen adscribere, ut apud AeolumIlium in Italiam portans victosque penates” .

[13] viro se adivngere gentes dardanio hic metum inicit. et bene non 'Aeneae' dixit, sed 'viro Dardanio', ut non sit mirum si sequebantur hominem sibi cognatione sociatum, uthinc Dardanus ortus, huc repetit” .

[15] quid strvat his coeptis cum haec iam coeperit. et participialiter dixit. ab eo quod est incipio 'coeptus' facit: hinc est 'coeptis'. quem si fortuna sequatvr eventum pugnae cupiat si eum fortuna comitetur, quem finem suae velit esse victoriae, ipsum melius nosse, qui iam antiquus est hostis. ergo 'quem' acute pronuntiandum, ut sit ordo: quem eventum pugnae cupiat, si fortuna sequatur. vult autem intellegi Aenean etiam contra Diomedem bella gesturum, non tantum propter praesens imperium, sed et causa hostilitatis antiquae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: