previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[398]

[399] fugientem rhoetea praeter id est praeterfugientem.

[400] tantumque morae fuit ilo subaudis: ad mortem Ili hoc spatium fuit tantum, et haec sola mora, quo minus Ilus periret. de cuius morte cum nihil dicat, intellegendum est.

[402] intercipit quia intercipi aliena dicuntur. tevthra ab eo quod est 'hic Teuthras huius Teuthrae', quomodo 'Aeneas Aeneae'.

[403] Tyren ab eo quod est 'hic Tyres'.

[404] semianimis potest et 'semianimis' ab eo quod est 'semianimus' legi.

[405] optato id est ex voto: per aestatem enim venti frequenter optantur et quasi contingere videntur ex voto, quiadifficuli aestate validiores sunt.

[406] dispersa ex diversis locis.

[407] mediis absolute dixit. extenditur una sicut duces diversis locis commissa proelia continuaverant.

[408] acies vulcania ideo abusus est, quia comparatio ad bellum pertinet: nam de igne aciem dicere satis incongruum est: ergo 'acies Vulcania' vis ignis, quae late per campos effunditur.

[409] ille sedens non quasi Pallas, pugnantibus suis, nihil agat, sed comparatur illius securitati huius voluntas. victor cui vota processerunt, voti compos, ἐπιτυχών. ovantes abusio est, non proprietas.

[410] coit omnis in unum id est conpellitur: unanimiter omnes fortiter faciunt.

[411] sed bellis acer 'sed' modo inceptiva particula est, ut in Sallustio saepius, sicut 'at' interdum: nam non est coniunctio ratiocinantis.

[412] in sva colligit arma post scutum se clausit, alibiet se collegit in arma” .

[415] elatam in ivgulum iugulo suo vulnus minantem.

[417] fata canens quasi divinus. alii 'cavens' legunt; secundum quod non statim et divinus: nam et ab aliis audita cavere potuerat.

[418] canentia lumina aut hypallage est pro 'ipse canens': aut physicam rem dixit; dicuntur enim pupillae mortis tempore albescere.

[419] iniecere manum parcae traxerunt debitum sibi. et sermone usus est iuris: nam manus iniectio dicitur quotiens, nulla iudicis auctoritate expectata, rem nobis debitam vindicamus. telisque sacrarunt evandri multis experimentis ostenditur Vergilium subtiliter et aliud agentem ritum vetustissimorum sacrorum referre. hic ergo cum dicit 'telisque sacrarunt Euandri' docet, quidquid destinatum fuerit diis, id sacrum appellari. perveniri autem ad deos non posse, nisi libera ab onere corporis fuerit anima: quod nisi morte fieri non potest. oportune ergo his sacratum Halesum loquitur, cum inminebat interitus.

[421] da nunc thybri pater vicinum invocat numen, circa cuius ripas bella tractantur: sic supratu dea, tu praesens nostro succurre labori” .

[422] duri aut fortis, aut asperi et crudelis in hostes.

[423] tua quercus in tuis ripis creata. sane superius de speciebus stativi augurii dictum est, in quibus capillorem esse diximus, quod hoc loco tangit. capillor autem dicitur cum auspicato arbor capitur et consecratur Iovi Fulguri: dicit enim his versibus 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam' et reliqua, 'haec arma exuviasque viri tua quercus habebit': hic ergo cum arborem nominat, videtur veteris ritus inducere mentionem.

[424] avdiit modo exaudiit et ad effectum deduxit, paulo post tantum audiit, utaudiit Alcides iuvenem” . dum texit dum spoliat; nam tempus praesens est, non praeteritum ab eo quod est 'tego': sic Plautusego hunc hominem hodie texam pallio” . et 'tegit' 'te' primam syllabam corripit, ut tantum positione longa sit.

[425] inermum et 'inermem' dicimus et 'inermum'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: