previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[131]

[132] generis fiducia vestri Astraeus enim unus de Titanibus, qui contra deos arma sumpserunt, cum Aurora concubuit, unde nati sunt venti secundum Hesiodum. et hoc loco fiduciam pro confidentia posuit, cum fiducia in bonis rebus sit, confidentia in malis.

[133] iam caelum terrasque aut ordo est 'ausi estis sine meo numine tantas moles tollere et caelum terrasque turbare'? aut certe illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, videntur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur. quod et ipsorum numinum sceptra significant. Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto tricerbero. multi enim quaerunt, cur modo Neptunus de alienis conqueratur elementis. aut certe 'terram' pro mari posuit, ab eo quod continet id quod continetur, quia ipse dicitur Ἐνοσίχθων et Ἐνοσίγαιος, id est movens terram. et caelum pro aere; constat enim terram cum aqua in aere libratam. meo sine numine hoc est 'et laxas sciret dare iussus habenas'. numine venti distingue 'numine', ut 'venti' convicium sit.

[135] quos ego deficit hoc loco sermo; et congrue, quasi irati et turbatae mentis, ut alibime me, adsum” . similiterincipit effari, mediaque in voce resistit” . Terentiusquem quidem ego si sensero, sed quid opus est verbis?” his enim adfectibus tantum sermonis defectio congruit. quos ego] subauditur 'ulciscar'. ergo ἀποσιώπησις est, hoc est, ut ad alium sensum transeat, ideo abruptum et pendentem reliquit. et necessarium post tale schema 'sed' coniunctionem sequi, utquamquam o, sed” . sed motos praestat prudenter agit; plus est enim innocentibus succurrere, quam nocentium delicta punire. praestat melius est, utpraestat Trinacrii metas lustrare Pachyni” . et notandus sermo. nam et per se plenus est, et tam accusativo iungitur quam septimo. dicimus enim et 'praestat illum' et 'praestat illo'.

[136] post mihi non simili poena commissa luetis aut 'non simili poena', id est non ea qua Troianos adfecistis, aut certe 'mihi non simili', id est vehementer irato. post mihi n. s. p. c. l.] pro 'non inpune eritis posthac'; nunc enim nullam poenam sentiunt, nisi forte obiurgationis. 'commissa' autem hic pro peccatis. luetis persolvetis. et hic sermo a pecunia descendit; antiquorum enim omnes poenae pecuniariae fuerunt.

[137] maturate fugam cum maturitate, id est cum tranquillitate discedite, quo modo dicimus 'matura iracundiam tuam', id est mitiga; perniciosum enim Troianis est, si maturent fugam, hoc est accelerent. ergo 'fugam' hic tantum discessum accipiendum.

[138] saevumque vel magnum et potentem, ut superius, vel vere saevum in ventos, quia minatur. tridentem ideo tridens Neptuno adsignatur, quia mare a quibusdam dicitur tertia pars mundi, vel quia tria genera aquarum sunt, maris, fluminum, fluviorum, quibus omnibus Neptunum praeesse non nulli dicunt.

[139] sorte ac si diceret potuisse se etiam caelum tenere, Aeolum vero beneficio etiam carceris regna meruisse, nec sine suo arbitrio posse quemquam in suo regno habere potestatem. sed mihi sorte datum 'sorte' ideo ait, quia Iuppiter et Neptunus et Dis pater, Saturni et Opis filii, cum de mundi possessione certamen inissent, placuit ut imperium sorte dividerent: ita effectum est, ut caelum Iuppiter, maria Neptunus, Dis pater inferos sortirentur. inmania aspera; 'manum' enim antiqui bonum dicebant, sicut supra dictum est, unde et 'mane' dicitur; quid enim melius? et per antiphrasin 'manes' inferi, quia non sint boni.

[140] vestras evre domos irascentum est uti proprio nomine, ut Terentiusego te in pistrinum Dave dedam” . aut quasi contra principem tempestatis irascitur, quem primum constat egressum, quia supra 'una Eurusque Notusque ruunt'. quod autem dixit 'saxa inmania, vestras domos' de Pseudulo Plauti tractum est, ubi aitnisi forte carcerem aliquando effregistis vestram domum” . et figurate 'saxa, domos'; vario enim significatu idem ostenditur. iactet pro glorietur, sicut in georgicisnullo tantum se Moesia cultu iactet” . et hoc ex accidenti sumptum, quoniam quicumque sunt in aliqua re gloriosissima motu quodam et incessu corpus suum iactant. avla inrisio est; sequitur enim 'carcere'. et nihil tam contrarium si simpliciter intellegamus.

[141] clavso quia dimittere ventos non ipsius est, sed iubentis. et hoc estfoedere certo et dare iussus habenas” . ventorum non otiose, sed per exprobrationem, poterat enim dicere 'vestro', sed ut suprameo sine numine venti” . carcere regnet licet carcer sit, tamen regnum est Aeoli; haec enim pro adfectu possidentis intellegenda sunt, ut alibi cum de rure loquereturpost aliquot mea regna videns mirabor aristas” . et bene regnum Aeoli custodiam carceris dixit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: