previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[623]

[624] tum vero quia ante et ab Hectore audierat, et per se viderat everti Troiam, sed non omnem; singulas enim res viderat, utiam proximus Ucalegon” . vel 'tum vero', quando et dii visi sunt saevientes.

[625] et ex imo verti quia superiori excidio, quando ab Hercule expugnata est, nec omne Ilium conciderat, nec ex imo fuerat Troia subversa. per haec ergo fit certior causa fugiendi.

[626] ornum p . . . Oceani filia, a Sarpedone, Ilii filio, adamata est. quem cum [veni] sprevisset, faciente Venere, Iasonem tunc ad Colchos euntem inefficaciter adamavit. quo absentead luchi conficeretur, in hanc arborem dicitur commutata.

[627] ferro et bipennibus] ἓν διὰ δυοῖν. ferro et bipennibus tautologia est.

[628] ervere pro deicere et est acyrologia. usque tam diu. minatur aut 'eminet', utminaeque murorum” : aut 'movetur'.

[629] tremefacta comam solita figura. 'comam' autem pro ramis, per illam metaphoramtondentur cytisi” .

[630] vulneribus pro ictibus. ivgis cacuminibus montium. rvinam aliarum scilicet arborum.

[632] ac ducente deo secundum eos qui dicunt, utriusque sexus participationem habere numina. nam ait Calvuspollentemque deum Venerem” . item Vergiliusnec dextrae erranti deus afuit” , cum aut Iuno fuerit, aut Allecto. est etiam in Cypro simulacrum barbatae Veneris, corpore et veste muliebri, cum sceptro et natura virili, quod '᾿Αφρόδιτον vocant, cui viri in veste muliebri, mulieres in virili veste sacrificant. ducente deo] [quamquam] veteres 'deum' pro magno numine dicebant. Sallustiusut tanta mutatio non sine deo videretur” .

[633] dant tela locum f. r. illi reddidit 'flammam inter et hostes expedior'. hic est hiatus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: