previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[521]

[522] nox erat protenditur ista descriptio ad exaggerationem vigiliarum Didonis.

[523] silvaeque secundum eos qui dicunt omnia quae crescunt animalia esse.

[524] aequora elementa etiam animalia esse voluerunt: unde est in septimoaethera mulcebant cantu” . medio volvvntvr sidera lapsu noctem describit per sidera, hoc est cum medium cursum tenent sidera, quae orta sunt.

[525] tacet ager ea quae in agris sunt. pictaeque volucres uno verbo multos et varios colores avium demonstravit: pictura enim ex multis coloribus constat.

[529] at non infelix animi antithesis, utat non qua Scythiae gentes” . et figuratius est 'animi', quam si 'animo' diceret, uto praestans animi iuvenis” .

[530] oculisve aut pectore noctem accipit quia potest aliud esse sine alio, ut si quis dormiens mente turbetur.

[531] resurgens saevit amor gravior enim est cum resurgit: et est sententia quasi generalis.

[532] fluctvat aestu metaphora amoris.

[533] adeo scilicet furuit: ut in hoc proposito permaneret vitandae sine dubio lucis. insistit secumque ita corde volutat aut insistit volutare: aut insistit proposito moriendi. Plautus tamen ita aithunc sermonem institi” .

[534] en quid ago?? 'en' ecce: et quasi demonstrantis particula est, per quam intellegimus eam multa cogitasse et sic prorupisse 'ecce, quid actura sum'? est autem comicum principium, nec incongrue amatrici datum. sic Terentiusquid igitur faciam?” nam haec coniunctio multa eum cogitasse significat. rursus duo significat: frequenter 'iterum', raro 'vicissim', id est mutuo, ut hoc loco. alii hoc loco 'rursus' pro 'similiter' accipiunt, ut sit: ergo ego similiter rogabo eos, sicut me illi antea rogaverunt.

[535] nomadumque petam invidia a personis: petam mulier et regina nomadas, id est vagos.

[536] maritos futuros scilicet. est autem elocutio 'dedignor illam rem'.

[537] iliacas igitur classes sic intulit, quasi si illud non fecerit, hoc necessario consequatur. vltima ivssa 'ultima' deterrima, an superba. et aut intellegimus Aeneam ei obtulisse navigandi facultatem: aut 'Teucrum iussa' non quae ipsi iusserant, sed quae eis a Iove iussa sunt, utnaviget, haec summa est” . alii κέλευμα: unde iubere κελεύειν dicitur Graece.

[538] quiane re vera: et est una pars orationis.

[539] bene pro qualitatis adverbio intellegendum est. stat permanet.

[540] quis me autem fac velle sinet?? ordo est: fac me autem velle, quis sinet? ratibusve superbis vel magnis et altis; vel in quibus superbi navigaturi sunt, hoc est qui me tanto contemptu deserunt.

[541] invisam quae sic contemni et relinqui mereor.

[542] laomedonteae nunc fraudulentae.

[543] nautas non Troianos: nam iniuriose dixit 'nautas', id est adsuetos laboribus. ovantes laetantes. abusive: nam proprie ovatio est minor triumphus. qui enim ovationem meretur, et uno equo utitur et a plebeis, vel ab equitibus Romanis deducitur ad Capitolium et de ovibus sacrificat, unde et ovatio dicta: qui autem triumphat, albis equis utitur quattuor et senatu praeeunte in Capitolio de tauris sacrificat. et bene duo diversa posuit 'fuga' et 'ovantes', ut gravius esset cum his qui ovarent ire fugientem.

[545] inferar utinfert se saeptus nebula” . vix urbe revelli aut mox, id est paulo ante, utvix e conspectu” : aut re vera 'vix', ut diximus supra: nam nulla ratione dimitterent patriam, nisi eos aut odium Pygmalionis coegisset, aut timor, utconveniunt quibus aut odium crudele tyranni, aut metus acer erat” .

[547] quin morere 'quin' immo. et bene omnis eius intentio tendit ad mortem: nam si procos rogare turpe est, solam sequi inpossibile et inhonestum, Tyrios trahere difficile, sola mors superest. ferroque averte dolorem hoc secundum eos dixit, qui cum aliquid inpulsu animi constituerint, voluntatis suae rationem adhibere conantur. ergo et haec quasi rationem adprobat quod furore paulo ante decreverat.

[548] tu lacrimis evicta meis bene totum ei inputat, sed cum excusatione: quae Aeneae nuptias suasit, sed 'victa lacrimis', utsinum lacrimis inplevit obortis. Anna refert” . tu prima furentem Urbanus hoc dividit, licet alii iungant, et vult hunc esse sensum: tu persuasisti ut nuberem, victa lacrimis meis, tu etiam nunc me his oneras malis: nam me olim occidissem, nisi te deserere formidarem.

[549] obicis hosti 'ob' naturaliter brevis est, sicut et 're' et 'ad'; sed plerumque producuntur hac ratione: obicio, reicio, adicio 'i' habent vocalem sequentem, quae per declinationem potest in consonantis formam transire, ut obieci, reieci. ergo etiam ante quam transeat, interdum fungitur officio consonantis et praecedentem longam facit. hosti ad eventum referendum.

[550] non licvit quia aliud volebat et aliud factum est, sicut solent dicere quibus aliter conata succedunt. thalami expertem non omnino, sed post Sychaeum. sine crimine ut suprapotui succumbere culpae” .

[551] more ferae Plinius in naturali historia dicit, lyncas post amissos coniuges aliis non iungi. multi 'fere' adverbium volunt, ut sit sensus: more scilicet, quo iam viduitatem ferre consueverat. crimen autem bene, ut suprapotui succumbere culpae” .

[552] sychaeo pro Sychaeio: vel 'promissa Sychaeo, non servata cineri'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: