previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[826]

[827] vicissim quia reliquerat quidem socios, sed feliciter petebat Italiam.

[828] pertemptant sollicitant.

[829] attolli malos id est vela per malorum volubilitatem levari: nam cum navigaret iam, non dubium quod olim erexerant arbores.

[830] fecere pedem id est podiam, hoc est funem, quo tenditur velum. sinistros nunc dextros pro aurae mutabilitate.

[832] cornva antemnarum extremitates. sva flamina prospera, a puppi venientia.

[833] princeps ante omnis unum verbum vacat.

[835] mediam caeli metam perite locutus est: nam medium caelum meta est ἀναβιβάζοντος circuli, qui medius est inter ortum et occasum. a medio autem caelo et finitur ortus, et occasus incipit siderum. alter est ὁρίζοντος, qui segregat aspectum huius caeli ab alio invisibili nobis.

[837] sub remis fusi per d. s. n. id est requierant paululum, sic remos tenentes.

[838] levis vel adventu vel discessu: nam levis in utroque est.

[839] dispulit umbras nam semper deos ambit nimbus.

[840] te palinure petens factiose adgrediens, adpetens. et sciendum in maius celebrari Palinuri mortem more poetico, quem dormientem in undas cecidisse constatmissum. somnia soporem. bene autem discernit ista Vergilius, ut 'Somnum' ipsum deum dicat, 'somnium' quod dormimus, 'insomnium' quod videmus in somnis, utsed falsa ad caelum mittunt insomnia manes” .

[843] iaside fili Iasi. ferunt ipsa aequora classem id est et aestu et aura nostris utimur.

[844] aequatae spirant avrae prosperae, utaequatis classem procedere velis” .

[845] pone caput bene particulatim ad id venit, quod aperte dictum refutaretur. laboris ex intuendis sideribus. pavlisper hoc est paululum, dum tu quiescis.

[847] vix attollens lumina aut a sideribus removens, aut certe numinis praesentia praegravatus: quod est melius: nam et sequens eius oratio turbata est, quod et semiplenae indicant elocutiones.

[848] vultum mutabilitatem, quae fit pro qualitate ventorum.

[849] ivbes vis, utinfandum regina iubes renovare dolorem” . mene hvic confidere monstro?? subaudis 'vis', 'iubes'.

[850] Aenean credam quid enim per contrarium dicit: cur Aeneam non committam caelo et auris fallacibus, qui sum totiens serenitatis fraude deceptus? 'quid enim' quid ni? cur non?

[851] fravde sereni serenitatis: utet servantissimus aequi” . alii legunt 'deceptus fraude caeli sereni'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: