[766]
[770] inperterritus prima est conpositio, non secunda: nam hoc est 'perterritus' quod et 'territus', et tunc est vera conpositio, cum sermonis natura corrumpitur. sane 'inperterritus' quis ante hunc?
[771] mole sva stat hoc est in sua mole, ut dicitur 'in vestigio'.
[772] spatium emensus quantum satis hastae speciosa elocutio.
[773] dextra mihi deus sic dictum est, ut “in manibus Mars ipse viri” , ut non alium sibi putet deum esse sacrilegus, quam dextram et fortitudinem.
[774] voveo consecro et dico. praedonis praedones sunt qui populandam alienam invadunt provinciam, ut alibi “perfidus alta petens abrepta virgine praedo” .
[775] tropaeum tropaeum dictum est ἀπὸ τοῦ τρέπεσθαι, id est ab hostium conversione: unde qui hostem fugasset, merebatur tropaeum, qui autem occidisset, triumphum, ἀπὸ τοῦ θριαμβεύειν, id est ab exultatione. sciendum sane Lauso propriam ideo nihil profuisse pietatem, quod in eum pater mente sacrilega munera transferebat deorum et ei occisorum spolia devovebat.
[778] antorem erit nominativus 'hic Antores', quomodo 'Diores': nam si 'Antor' fuerit nominativus singularis numeri, metri ratio non procedit: omnia enim Graeca nomina 'or' terminata, in obliquis casibus corripiuntur, ut 'Hector Hectoris', 'Nestor Nestoris', 'Castor Castoris'.
[779] missus ab argis profectus, ut “missus in imperium magnum” .
[781] alieno vulnere telo quod in Aenean fuerat destinatum. caelumque aspicit ut “alto quaesivit caelo lucem” item “hausit caelum mentemque recepit” : naturaliter enim morientes cupiunt satiari extremo lucis aspectu.
[782] dulces moriens reminiscitur argos inter physica signa moriturorum etiam hoc legitur, patriae aspectum desiderare perituros, ut “et Tyrios deserta quaerere terra” . an ex facti paenitentia? qui ad patriam redire contempserat.
[784] linea terga lino enim tegebantur scuta, ut posset inhaerere pictura.
[785] intextum tavris opus pro tergis: Plautus “ubi vivos homines mortui incursant boves” (As. 35). imaque sedit ingvine hypallage est 'ima hasta' pro 'in imo inguine'.
[788] a femine ut etiam supra diximus, secundum Caprum erit nominativus 'hoc femen', licet nusquam lectum sit, ut etiam ipse commemorat.
[790] lacrimaeque per ora volutae non viri fortis, sed filii est considerata persona.