370Primus se, Danaum magna comitante caterva,
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
“Festinate, viri: nam quae tam sera moratur
segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
375Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.”
Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
380pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
Inruimus, densis et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine captos
385sternimus: adspirat primo fortuna labori.
Atque hic successu exsultans animisque Coroebus,
“O socii, qua prima” inquit “fortuna salutis
monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur
mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis
390aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat?
Arma dabunt ipsi.” Sic fatus, deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
395laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
multaque per caecam congressi proelia noctem
conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu
400fida petunt: pars ingentem formidine turpi
scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.