Postera cum primo stellas Oriente fugarat
clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
45“Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,
annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
50semper honoratum—sic di voluistis—habebo.
Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exsequerer, strueremque suis altaria donis.
55Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
adsumus et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
60urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in naves; adhibete Penates
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
65Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
70cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.