Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra
moenia lata videt, triplici circumdata muro,
550quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae,
vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello
caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,
555Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,
vestibulum exsomnis servat noctesque diesque,
Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
verbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae.
Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit.
560“Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusve
urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?”
Tum vates sic orsa loqui: “Dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
565ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
quae quis apud superos, furto laetatus inani,
distulit in seram commissa piacula mortem.
570Continuo sontes ultrix accincta flagello
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
intentans angues vocat agmina saeva sororum.
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
panduntur portae. Cernis custodia qualis
575vestibulo sedeat, facies quae limina servet?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.