13.
[31]
etenim iam diu, patres
conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur,
sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et
audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. nunc1
si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse
ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum
autem residebit et erit inclusum penitus in venis
atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri
morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam
biberunt2, primo relevari videntur, deinde multo gravius
vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re
publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis
ingravescet3.
[32]
qua re secedant improbi, secernant se a
bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod4
saepe iam dixi, secernantur5 a nobis; desinant insidiari
domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani6,
obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam
urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte
unius cuiusque quid de re publica sentiat. polliceor hoc
vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore
diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus
Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem
ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata,
oppressa, vindicata esse videatis.
[33]
hisce ominibus7, Catilina, cum summa rei publicae salute,
cum tua8 peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se
tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere
ad impium bellum ac nefarium. tu9, Iuppiter, qui isdem
quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus,
quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus,
hunc et huius socios a tuis10 ceterisque templis, a tectis urbis
ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium11 arcebis et
homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae
scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos
aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.