[11]
quibus ego confido impendere fatum
aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri,
libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare.
quos si meus consulatus, quoniam sanare non
potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa
saecula propagarit rei publicae. nulla enim est1 natio quam
pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere
possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique
pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt2, intus
inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis,
cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego
me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias
hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque
ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem
civitatis manere3. proinde aut exeant aut quiescant
aut, si et in urbe et in eadem4 mente permanent, ea quae
merentur exspectent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.