previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4.

quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si1 quis est qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. non est iam lenitati2 locus; severitatem res ipsa flagitat. unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur. [7] O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis3 eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata4 mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum? [8] iam vero quae tanta umquam in ullo5 iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo quidem6 in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.


1 si del. Madvig

2 lenitati αh: lenitatis βγ

3 urbis αh: huius urbis lγ: urbis huius bs

4 levata αh: relevata βγ

5 ullo αh: ullo homine βγ

6 ne ullo quidem unus cod. Halmii et cod. S. Marci 255: ne ullo (nullo unus det.) cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: