[19]
habetis ducem
memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas
datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum
populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die
primum videmus, unum atque idem sentientem. cogitate
quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam
libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque
fortunas una nox paene1 delerit. id ne umquam
posthac non modo non2 confici sed ne cogitari quidem
possit a civibus hodierno die providendum est3. atque
haec, non ut vos qui mihi studio paene praecurritis excitarem,
locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in re
publica princeps officio functa consulari videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.