previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [11]

quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos1 crudelitatis vituperatione populus Romanus2 liberabit3, atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas? ego enim de meo sensu iudico. nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor4quis enim est me mitior? — sed singulari quadam humanitate et misericordia. videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. cerno animo sepulta in patria5 miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis. [12] cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se6 ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic7 Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem8 virginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque praebebo9. etenim quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servis10 non quam11 acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? mihi vero importunus ac ferreus qui non dolore12 et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque13 lenierit. sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus, summae14 nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est. [13] Nisi vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae15, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum16 iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere necatum17 esse dixit. quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. atque illo18 tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus19, armatus Gracchum est persecutus. ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae20 minueretur21; hic ad evertenda fundamenta rei publicae22 Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio23, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. vereamini minus24 censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius25 statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.


1 vos β: vos a cett.

2 populus Romanus populo Romano a, Müller: om. lγ

3 liberabit scripsi (cf. Har. Resp. 49): om. α: exsolvitis βh: defendetis lγ: eripiam i: purgabo Müller

4 moveor AVβl2): movear ahl1γ

5 sepulta in patria Aah: sepultam patriam cett.

6 se om. ah, post fatis hab.β

7 huic CAab1: hunc cett.

8 vexationem CV: vexantium Aahls: vexantiam bu

9 praebeo b (contra Arusian. K. vii. 486)

10 servis servo cod. Paris. 6602, Lactantius, de ira Dei 1. 17

11 non quam Lambinus: numquam Lactantius: quam codd.

12 dolore ac (et edd.) cruciatu nocentis suum b2shl2: dolore nocentis suum o: om. cett.

13 cruciatumque (om. que V) ahlo: ac cruciatum b2s: cruciatu tu

14 summae l1γ: summa cett.

15 lectissimae C2: electissimae C1 cett.

16 suum βl2 et Schol.: om. cett.

17 necatum fort. e re p. necatos excidit

18 illo eo β

19 viri clarissimi CAV

20 summa rei p. summa rei p. dignitate a: summa dignitate rei p. βhx: summa re p. pauci dett.

21 minueretur diminueretur βh (minueretur... rei p. om. CAV

22 rei p. fundamenta a

23 Cassio ox: om. cett.

24 minus hic inserui, nimis ante aliquid habent codd.

25 severius severe βx

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: